Articulus 1
De triplici castitate, et comparatione earum ad invicem.
UNIGENITUS Filius Dei, Dominus noster Jesus Christus, virgo ac virginis filius, puritatis ac castitatis doctor, amator ac copiosissimus præmiator, in Evangelio loquitur : Semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.12 In quibus verbis per semen intelligitur verbum Dei, hoc est doctrina Christi seu prædicatio salutaris. Porro per terram bonam intelligitur cor humanum docile verboque Dei obediens. Per fructum vero intelligitur spiritualitas quædam seu puritas, id est profectus exsurgens et crescens in homine ex hoc quod verbum Dei intra se suscipit et ei obedit. Hæc autem spiritualitas est castitas, hoc est continentia sive abstractio a concupiscentiis delectationibusque carnalibus, per quas homo præcipue impeditur a contemplatione et amore divinorum ac spiritualium atque cœlestium.
Hæc quoque continentia triplex est : una, qua homo vitat delectationes carnales vitiosas, divina lege prohibitas, temperate se habens circa copulam illam carnalem ejusque delectationem. Et hæc est castitas conjugalis eorum quorum (juxta doctrinam Apostoli) honorabile exstat connubium et torus immaculatus :3 quoniam fidem conjugalem sibi invicem servant, et non nisi propter causas honestas ac licitas uniuntur, videlicet desiderio prolis habendæ ad Dei obsequium educandæ, in qua fides et christiana religio augeantur, vel propter debitum reddendum, aut causa incontinentiæ in contorali vitandæ. Alia est castitas qua homo se abstrahit a vinculo maritali copulaque carnali ad tempus et post comparis mortem : et ista est castitas vidualis. Tertia est castitas qua homo a carnalibus delectationibus se totaliter abstrahit per totum spatium vitæ suæ propter Deum, hoc est ex Dei amore, ad ejus honorem, propter felicitatem æternam : et hæc est castitas virginalis. Prima castitas designatur per fructum tricesimum ; secunda, per fructum sexagesimum ; tertia, per fructum centesimum. Unde ostenditur quod castitas vidualis castitati conjugali secundum duplam præeminet quantitatem : nam sexagenarius numerus ad tricenarium est duplus. Porro castitas virginalis etiam viduali continentiæ amplius eminet ac præfulget, quemadmodum centum plus excedit sexaginta, quam sexaginta triginta.
Quamvis autem sacra Scriptura et sancti Doctores, loquendo de castitate viduali, non videantur explicite loqui de ea nisi prout competit feminis contorali privatis, nihilo minus castitas ista etiam viris uxore privatis ac continentibus competit. Estque
¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. in eis commendabilis, virtuosa ac meritoria non minus quam in viduis; sed quantum ad aliquid, magis. Quemadmodum ergo castitas virginalis et conjugalis, ita et vidualis convenit viris.
Footnotes
Chapter 2 of 28