Articulus 8
Quæ castitas difficilius observetur, virginalis, an vidualis.
SANCTUS Hieronymus in commendatione viduarum loquens, affirmat: Quanto major est difficultas feminis delectationes carnis quondam expertis a voluptatibus abstinere, tanto major est merces earum. Ex hoc sequi videtur, quod viduis difficilius sit continere quam virginibus: præsertim quum et Aristoteles in naturali sapientia summus magister, in libro de Animalibus dicat, quod juvenculæ corruptæ magis appetunt maritalem amplexum, propter rememorationem delectationis præteritæ. Sed si hoc ita se habet, videtur quod castitati viduali magis quam virginali deberetur aureola: quæ tamen non debetur nisi doctoribus, martyribus atque virginibus, ut concorditer scribunt doctores.
Ad hoc S. Thomas respondet, quod quantum ad aliqua, virgines majorem sustinent difficultatem seu pugnam in continendo quam viduæ, ceteris paribus. In virginibus namque concupiscentiam auget aliquando et accendit desiderium experiendi: quod quasi ex quadam curiositate procedit, qua fit ut homo libentius videat ea quæ nunquam vidit. Interdum etiam in virginibus concupiscentiam auget æstimatio majoris delectationis quam sit, inconsideratio quoque incommodorum quæ delectationi hujusmodi adjunguntur. Et quantum ad hæc, in viduis minor est continentiæ difficultas et pugna. Sed quoad aliqua, major est eis difficultas, præsertim propter expertæ delectationis memoriam. Et in diversis mulieribus unum horum præjudicat alteri secundum varias dispositiones: nam quædam magis moventur ex uno, quædam ex altero. Quidquid vero sit de majoritate difficultatis et pugnæ, certum est quod major est victoria virginum quam viduarum. Perfectissimum namque atque pulcherrimum genus victoriæ est, hosti nunquam cessisse. Aureola autem debetur victoriæ de pugna, non pugnæ.
Chapter 9 of 28