Skip to the text

Articulus 9

Quam custodite et caute in omnibus habere se debent viduæ, præsertim quæ castitatem voverunt.

SICUT ait B. Gregorius, unum peccatum suo pondere trahit ad aliud, nisi mox per pœnitentiam deleatur. Idcirco peccata nostra dicuntur non solum peccata, sed etiam pœnæ peccati: quoniam præcedentis peccati demerito meremur a Deo relinqui, atque in aliud vitium labi. Ideo, ut viduæ mereantur a Deo juvari, et ab incontinentiæ vitio præservari, oportet ut in omni conversatione sua sint timoratæ atque sollicitæ ne Deum offendant, ne gratiæ ejus destituantur auxilio et labantur. Ab inordinato ergo virorum adspectu, a curioso vestitu, ab elato incessu, ac ceteris quæ ad vitia provocant carnis, eas abstinere necesse est, præcipue ab ebrietate et crapula, a dissolutione, familiaritate et loquacitate lasciva.1 Et quanto enormius peccatum est post promissionem castitatis illam non observare, tanto feminæ post hujuscemodi votum custoditiores debent esse. Si autem (quod absit) virgo aut vidua post castitatis promissionem nubat, nunquam tamen a marito debitum petere potest, sed reddere.

Præterea, quanto feminæ sunt naturaliter molliores, instabiliores, magisque attrahibiles et in ratione minus vigentes, tanto plus necessaria eis est gratiosa adsistentia et confortatio Dei. Propter quod coram Deo semper sollicitæ esse debent ne ipsum inhonorent, et ne ab ipso mereantur relinqui; ejusque opem et protectionem invocare jugiter debent. Itaque, juxta apostolicum documentum, cum metu, timore ac tremore suam operentur salutem;2 et ut Salomon docet, omni custodia cor suum custodiant, cunctam femineam levitatem et loquacitatem vitantes, pensantes se in Dei præsentia et adspectu ubique esse et vivere, et quidquid agunt, loquuntur, cogitant et affectant, ab omnipotente Deo, Domino ac judice summo, diligentissime intueri.3 Idcirco in summi Dei præsentia erubescant se inhoneste habere, magisque timeant, erubescant ac venerentur vultum Dei altissimi quam adspectus humanos; et cum beatissimo Elia dicant, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie: quatenus cum sancto Job dicere queant, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum.

Footnotes

  1. Sent. IV, dist. XLIX, q. v, a. 3. ↩

  2. Philipp. II, 12. ↩

  3. Prov. IV, 23. ↩

Chapter 10 of 28