Articulus 16
De contemplatione Dei.
CONTEMPLATIO Dei clara per speciem in se ipso, in propria ejus luce atque essentia, est plena beatitudo et tota merces omnium electorum in cœlis, ut asserit Augustinus. Nam et unigenitus Filius Dei loquitur Deo Patri: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.1 Hæc autem contemplatio Dei in cœlis, amorosissima est et prorsus jucundissima. Tota ergo perfectio nostra in vita hac, est ut cœlesti illi ac beatificæ contemplationi Dei quotidie propinquemus, proficiendo in terris in contemplatione Dei amorosa per fidem et speculum. Quantum vero in caritate, puritate ceterisque virtutibus modo proficimus, tantum in dono sapientiæ crescimus: per quod donum Deum in hac vita contemplamur.
Denique, in universis ac singulis creaturis Deum creatorem possumus contemplari. In omni etenim creatura perfectio et excellentia Dei resplendet.2 Præterea, totus mundus est quasi quædam magna domus Dei. Quemadmodum ergo videntes aliquod castrum aut habitaculum speciosum optime ædificatum, in ipso ædificio et pulchritudine ejus artificem laudant, ejusque sapientiam admirantur; sic inspiciendo totum mundum et omnem magnitudinem ac pulchritudinem ejus, varias etiam creaturas, virtutes et proprietates earum, contemplari debemus in eis Deum altissimum: quanta sit omnipotentia ejus, qui opus tam magnum tamque diversas creaturas in eo, uno creavit imperio unoque verbo (quoniam, juxta Prophetam, ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt); quam immensa sit sapientia ejus, qui cuncta tam optime ordinavit, tam speciose ornavit, qui soli, lunæ, planetis ac stellis omnem quam habent lucem pulchritudinemque impressit;3 quanta sit ejus suavitas, a quo omnium rerum dulcedo effluxit.
Itaque, quidquid perfectionis et nobilitatis, quidquid pulchritudinis atque dulcedinis, quidquid sapientiæ, eminentiæ, felicitatis, bonitatis, desiderabilitatis et gloriæ invenitur in universis rebus creatis imperfecte, finite ac sparsim, hoc totum eminentissime est in Deo, perfecte, infinite, simplicissime et conjunctim: imo ipsemet Deus omnipotens et æternus, est simplicissimum esse, in quo est et quod est omnis perfectio, immensa nobilitas, infinita felicitas, interminabilis virtus, sapientia cujus non est numerus; opulentia, pulchritudo, dulcedo cujus nullus est finis;4 bonitas pura, caritas plena; pietas, sanctitas, justitia cujus nulla est mensura. Si ergo aliquid amabilitatis aut delectabilitatis in creaturis conspicimus nosque allicit, protinus cogitemus omne id in Deo incomparabiliter perfectius inveniri, et ipsum præ omnibus in infinitum amabiliorem, dulciorem ac deliciosiorem consistere. Nec aliqua occasione ab ipso cor avertamus, magis inhærendo creaturæ quam Creatori: imo ad ipsum mentem nostram jugiter convertamus, ipsum in omnibus et super omnia indesinenter amantes, timentes, desiderantes, quærentes ac venerantes, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS LIBRI DE LAUDABILI VITA VIDUARUM.
CONTRA AVARITIAM
EPISTOLA AD QUAMDAM VIDUAM
Footnotes
Chapter 17 of 28