Articulus 8
De causis seu occasionibus inducentibus ad avaritiam.
ARISTOTELES dicit, quod numisma seu pecunia est quasi fidejussor ad obtinenda cetera omnia quæ in hac vita solent optari aut reputari.1 Propter quod unus sapientium dixit: Pecuniæ obediunt omnia. Videmus enim quod per pecuniam acquiruntur honores mundi, deliciæ ceteræ et delectabilia carni. Divitibus quoque plurimi adulantur, et divites honorantur ac famam acquirunt, imo et ab excellentibus visitantur ac venerantur personis. Itaque amor et complacentia honoris temporalis, laudis humanæ, transitoriæ famæ delicatæque vitæ et consimilium, multos trahunt ac movent ad avaritiam, et conservant eos in illa. Præterea, sicut multi appetunt ista sibimetipsis, sic cupiunt ea acquirere ac relinquere posteris suis, videlicet soboli suæ ceterisque propinquis. Idcirco amor carnalis ad proprios pueros aut cognatos, multos inducit ad avaritiam. Insuper Seneca ait: Pecunia avaritiam non exstinguit, sed provocat, nutrit et auget eamdem. Quemadmodum enim appositio lignorum ad ignem est nutritio et augmentatio ignis, sic pecuniarum acquisitio seu abundantia avaritiam plus accendit. Iterum, quum aurum ex sua natura habeat vim quamdam lætificandi intuentem, ipsa delectatio quam aliqui habent intuendo aut cogitando suos aureos nummos, conservat eos in avaritia. Familiaritas quoque aureorum incitat ad avaritiam. Iterum, quum senes sint naturaliter frigidi et multis indigeant, naturalis eorum frigiditas ac indigentia movet eos ad avaritiam, atque in ea tenet ipsos ligatos. Imo, quemadmodum aliqui ex naturali complexione sunt inclinati ad iram vel ad libidinem aut superbiam, ita nonnulli ex sua complexione etiam a juventute inclinati ac proni sunt ad avaritiam. Verumtamen, quum cetera vitia decrescant in senibus, avaritia tamen ex causa prætacta crescit in ipsis.
Footnotes
-
Eccle. x, 19. ↩
Chapter 26 of 28