Skip to the text

Articulus 5

Quam periculosum sit temporalia bona retinere superflue.

EX quo temporalia bona debent esse communia quantum ad usum, idcirco qui plus conservat sibi ex eis, quam sibi et pertinentibus ad se utile est vel necesse ad serviendum Deo et ad proficiendum in gratia atque virtutibus, potissime in amore Dei, facit injuste, et retinet sibi ea quæ tenetur indigentibus communicare, aut in pios usus ad Dei honorem expendere: imo retinet sibi ea quæ non sunt sua coram Deo, et facit injuriam tam Creatori, cujus honorem et cultum posset augere bene utendo suis divitiis, quam hominibus indigentibus, quibus posset succurrere.

Hinc ait magnus Basilius: Panis famelici est quem tu tenes; nudi est tunica quam in conclavi reservas; discalceati calceus est qui apud te marcescit; indigentium est argentum et aurum quod habes reconditum: idcirco tot hominibus injuriaris, quot inde succurrere posses. Hoc idem ait venerandus pater Ambrosius, qui etiam addit: Captivorum redemptio est pecunia quam abscondis. Hinc etiam asserit S. Thomas : Avaritia contrariatur justitiæ, secundum quod avaritia importat immoderatam acceptionem et reservationem divitiarum quas homo ultra debitum adipiscitur aut conservat.1 Sicque avaritia ex sua natura est peccatum mortale : quia sic spectat ad eam res aliorum retinere aut sumere, eo quod exteriora quantum ad usum communia sunt. Imo sic avaritia comparatur rapinæ ac furto. Hinc iterum dicunt sancti doctores Ambrosius et Basilius : Non minoris est criminis habenti quod suum est tollere, quam quum dare possis et abundes, indigentibus denegare : ideo scias te tantorum bona invadere, quantis potes nec vis præstare.

Vides, o dilecta ac venerabilis Domina, quam periculosum sit animæ tuæ tantas pecunias apud te retinere, nec eas pie expendere. Imo, quum S. Thomas dicat, quod homo peccat quotidie plus omittendo bona quam committendo mala, sicut homines sæculares qui tempus duarum aut trium horarum consumunt fabulando, jocando, ridendo, potando, non solum graviter peccant committendo hæc mala, sed et valde graviter Deum offendunt, omittendo ac negligendo multa opera virtuosa quæ facere possent et deberent intra horas illas; idcirco timere debes ne forte non solum pecces in Deum, retinendo apud te tanta temporalia bona quibus non indiges, per quæ tam multa opera bona patrare posses, sed etiam quod omissio omnium operum talium imputabitur tibi a Deo.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª 2ª, q. cxviii, a. 4. ↩

Chapter 23 of 28