Articulus 2
Quid sit avaritia.
SICUT homo constat ex corpore et anima, sic indiget duplicibus bonis, videlicet corporalibus ac spiritualibus. Corporalia bona quibus indiget homo, sunt cibus et potus, habitaculum et vestitus, atque pecunia, per quam possit emere et acquirere corporalia bona sibi necessaria. Pecunia namque non est propter se ipsam necessaria aut utilis homini, sed in quantum per eam acquirere potest necessaria suæ vitæ, aut aliis subvenire in talibus et eleemosynas facere, ac cultum Dei augere. Porro spiritualia bona hominis, quibus maxime indiget homo in hac vita, sunt gratia Dei, virtutes sanctæ et dona Spiritus Sancti, ac opera virtuosa, sine quibus nemo potest salvari. Et sicut anima hominis est incomparabiliter nobilior corpore ejus, sic spiritualia bona ista sunt ineffabiliter digniora et amabiliora corporalibus bonis. Nec corporalia bona sunt appetenda aut retinenda, nisi in quantum deserviunt homini ad virtuose vivendum, atque ad proficiendum ac perseverandum in Dei amore, in gratia ac donis Spiritus Sancti, et ad pertingendum ad incomprehensibilia bona cœlestis patriæ æternalisque gloriæ. Et si temporalia bona plus appetantur aut copiosius reserventur, hoc est avaritia, quæ est superfluus amor pecuniæ et immoderatus appetitus rerum temporalium: ita quod non minus pertinet ad peccatum avaritiæ, temporalia bona nondum habita superflue affectare et quærere, quam ea jam habita ac possessa superflue reservare nec fructuose exponere, sed plus de eis apud se retinere quam sibi utile aut necesse sit ad vivendum juste atque devote.
Chapter 20 of 28