Skip to the text

Articulus 6

Contra avaritiam ex dictis sanctorum Patrum.

BEATISSIMUS doctor Ecclesiæ Augustinus disseruit : Non solum avarus est qui cupit aut rapit aliena, sed etiam ille qui cupide servat sua. Avarus similis est inferno.1 Nam sicut infernus nunquam dicit,

Sufficit, quantoscumque devoraverit; ita avarus non impletur pecunia. Quæ est ista aviditas avaritiæ, quum et bestiæ habeant modum? Tunc enim rapiunt quando indigent et famescunt; et parcunt prædæ, quum senserint satietatem. Avaritia vero quanto plura acquirit, tanto plura desiderat. Hinc ait Innocentius Papa : O insatiabilis cupiditas, igni inexstinguibili similis! Quis avarorum fuit unquam primo voto contentus? Quum adipiscitur quod optavit, appetit ampliora; nunquam constituit sibi finem in habitis, sed jugiter in habendis. Hoc est quod ait Gregorius : Sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit; ita avarus quanto plura acquirit, tanto ad acquirenda plura amplius inardescit. Avarus nunc ardet æstu concupiscentiæ atque multiplici cura custodiæ suæ pecuniæ, postmodumque ardebit igne gehennæ. Ex quibus constat verum esse quod ait S. Joannes Chrysostomus : Qui servit pecuniæ, præsentibus ligatur compedibus et futuris. Qui pecunias habet, velit nolit, timori ac dolori succumbit. Avaritia ita deprimit cor ad terrena, ut nequeat se elevare sinceriter ad cœlestia et æterna. Nec potest anima contemplari divina, aut promereri gaudia sine fine mansura, nisi fuerit a peccato avaritiæ expurgata.

Denique sanctus abbas Bernardus effatur : Cupiditas est radix iniquitatis;2 cupiditas ex negligentia oritur : nam ideo homo inhiat et inhæret transitoriis rebus, quoniam negligit meditari æterna et digne considerare futura. Ex avaritia et opulentia procedit cæcitas cordis, furor animositatis, anxius labor suspicionis, crudele venenum livoris, insatiabilis amor divitiarum. Longe plus torquet suo desiderio animam, quam suo usu refrigerat eam. Insuper vir ille profundi sensus Joannes Climacus dicit : Avarus est voluntarius prævaricator et subsannator Evangelii Domini nostri Jesu Christi, quoniam Christus in toto Evangelio verbis et exemplis docuit terrenorum contemptum.

Footnotes

  1. Prov. xxx, 16. ↩

  2. 1 Tim. vi. 10. ↩

Chapter 24 of 28