Skip to the text

Articulus 15

De conversatione Christi in sæculo isto, et de passione ipsius, ac aliis rebus ad salutem spectantibus.

QUEMADMODUM ait Joannes apostolus, qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.1 Ex quo declaratur, quod omnis operatio Christi est informatio et exemplar cujuslibet Christiani, quoniam Christi virtutes et opera sectari debet plebs christiana. Siquidem inaniter, imo ad graviorem suam damnationem Christianus vocatur, qui Christi virtutes non imitatur. Oportet igitur unumquemque fidelem virtutes et opera Christi diligentissime atque sæpissime considerare, et in illis se ipsum attendere an vere sit Christianus.

Hoc autem in primis constat ac intuendum est, quod tota conversatio Christi in sæculo isto, a nativitate sua ex Virgine usque ad mortem in cruce, omni humilitate, paupertate, mansuetudine, patientia, caritate fuit plenissima. Denique, quum esset verus Deus et Patris æterni unicus Filius, Patri consubstantialis, coæqualis et coæternus, ex nimia caritate atque ineffabili pietate sua ad nos, nostram assumpsit naturam, et factus est homo, ac pauperem virginem elegit in matrem, et natus est ex ea in parvulo oppido, in vili stabulo, in noctis ac hiemis medio.23 In præsepi quoque est positus, quia in diversorio illo alter ei locus aptus non fuit. Voluit etiam circumcidi, in templo præsentari ac baptizari ut homines alii. Prædicando autem Judæis, plurimas ac gravissimas persecutiones, irrisiones, contumelias atque blasphemias ab eis perpessus est. Interdum conati sunt eum præcipitare, aliquando lapidare;4 et tandem morte acerbissima ab ipsis occisus est.5

Contemplandum est ergo devotissime ac intente, ad minus semel quolibet die, qualiter Christus post cœnam suam novissimam, instante jam hora suæ sanctissimæ passionis, Deum Patrem ter rogavit, et quomodo tunc factus est sudor ejus ut guttæ sanguinis, ita quod sudorem sanguineum ac sanguinem verum tam copiose sudavit, quod sudor ille a corpore suo benedicto decurrit in terram, præ nimia anxietate et angustia animæ suæ, quam anxietatem et angustiam sponte propter multas causas assumpsit;67 et quomodo tunc ad Apostolos dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem;8 et qualiter deinceps a crudelissimis ministris pontificum ac Pilati captus est, ligatus, tractus, trusus, et usque ad Annam pontificem impetuosissime ductus, et ibi a sceleratissimo servo alapa cæsus;91011 deinde ad Caipham missus, et ibi mortis reus est judicatus, blasphematus, oculis velatus, in faciem sæpissime ac durissime cæsus, consputus, illusus, et tanquam vilissimus ac impiissimus hominum usque ad mane tractatus. Postea manibus ligatis, tanquam latro et fur Pilato est præsentatus, falsissime accusatus, ab Herode alba veste indutus, et instar stulti derisus. Ad Pilatum quoque remissus, amarissime est flagellatus, spinis coronatus, arundine cæsus, consputus, irrisus ac blasphematus, purpureo indumento illusus, deinde patibulo adjudicatus; et propriis humeris crucem suam portans, inter latrones ad locum mortis eductus est, et inter illos in patibulo crucis suspensus, manibus et pedibus cum inæstimabili dolore magnis clavis atrocissime perforatis, toto corpore usque venarum diruptionem distentus, sacro cruore perfusus, graviter sitiens, aceto et felle potatus, cum impiis reputatus, irrisus ac blasphematus ac mortuus.

Hæc omnia intente, morose, distincte, cum quadam sensibili compassione sunt devotissime meditanda ac intuenda, ac si corporaliter inspicerentur, et in præsentia fierent meditantis. Nec solum consideranda est passio Christi in se, sed etiam quis, qualis et quantus sit qui ista pro nobis sustinuit, quod scilicet unigenitus Filius Dei, Deus et homo, mansuetissimus et innocentissimus Agnus, a crudelissimis ac sceleratissimis pro nostra æterna salute hæc passus est in regia urbe, in festo præcipuo, coram tot millibus hominum, cum patientia summa et caritate plenissima. Hæc cogitando, gratias Christo agamus, nostra plangamus peccata, Christi patientiam, humilitatem, caritatem ceterasque sectemur virtutes.

Insuper, vidua pia omnisque anima christiana penset quotidie vitæ præsentis incertitudinem, vanitatem, fallaciam, mortis amaritudinem, divini quoque districtionem judicii, et inexcogitabiles pœnas inferni; quam amarissima sit desperatio damnatorum, quanta afflictio, quanta tristitia, dum se in tantis sciunt suppliciis æternaliter permansuros. Cogitemus quam intolerabile esset in mundo per unam horam in ardenti jacere fornace. Quid ergo est in medio infernalis incendii æternaliter sine spe evasionis jacere? Neque enim damnati tantum affligentur in corpore igne tartareo, quantum jugiter affliguntur in mente, dum cogitant se in illis tormentis sine fine mansuros, ut Magnus ait Albertus. Est quoque in inferno inæstimabile frigus, et de summo calore vadunt ad maximum frigus.12 Est etiam ibi gravissimus fœtor, horrendissimus dæmonum et omnium damnatorum adspectus. Postremo, pensandum est quam incomprehensibilis sit beatitudo et gloria electorum, Deum gloriosum et sanctum, cujus pulchritudo, dulcedo et amœnitas finem non habent, indesinenter et clare cernentium, quibus nil deest, et de tanta felicitate in æternum securi sunt. Quam miserum ergo atque stultissimum est, pro hujus brevissimæ deliciis vitæ infernalem illam calamitatem mercari, et cœlesti felicitate privari !

Footnotes

  1. 1 Joann. II, 6. ↩

  2. Luc. I, 26 et seq.; II, 4 et seq. ↩

  3. Joann. I, 1, 14. ↩

  4. Joann. IV, 29; ↩

  5. Joann. X, 31. ↩

  6. Luc. XXII, 44. ↩

  7. Matth. XXVI, 37-45; ↩

  8. Matth. XXVI, 38. ↩

  9. Matth. xlvii, 47 et seq., XXVII; ↩

  10. Luc. XXII, XXIII; ↩

  11. Joann. XVIII, 19. ↩

  12. Job xxiv, 19. ↩

Chapter 16 of 28