Skip to the text

Articulus 4

De diversitate viduarum ; et quod non omnibus viduis iidem actus conveniunt, neque æquale præmium pro continentia viduali.

VIDUARUM quædam tam mariti quam prolis solatio sunt privatæ, ita quod nec filium habent nec filiam : et istæ majorem habent libertatem vacandi Deo et actibus virtuosis, quam illæ quæ sobolem habent, præsertim si soboles illa nondum sit emancipata. Vidua ergo quæ filios habet aut filias, non solum tenetur ad actus statui viduali convenientes, sed etiam ad quosdam actus conjugatorum, videlicet ad opera matris. Quomodo autem pater et mater habere se debent circa sobolem suam atque familiam, in alio scripsi opusculo :1 quæ brevitati nunc studens non repeto, nisi parum tangendo.

Itaque vidua mater sobolem suam non carnali sed spirituali diligat semper amore; nec de exterioribus et temporalibus bonis plus appetat ei quam expedit saluti animæ prolis suæ, videlicet competentiam secundum status et conditionis suæ qualitatem atque decentiam. Non ergo immoderate occupetur neque superflue sollicitetur qualiter suam sobolem ditet, vel ad magna et alta promoveat; sed quanto anima est corpore2 dignior, tanto plus occupetur et spiritualiter sollicitetur ne filii sui aut filiæ Deum offendant, et ne spiritualibus ac internis divitiis (hoc est, caritate et gratia Dei, virtutibus et donis Spiritus Sancti, virtuosis et exemplaribus operibus) careant. Idcirco quotidie oret fideliter ac ferventer pro eis, committatque eos Deo et providentiæ ejus paternæ, ut ipse sit pater, provisor atque protector et rector ipsorum. Insuper hortetur eos ad opera virtuosa, ad frequentandum ecclesiam, præsertim ne per incontinentiam Deum offendant, neque per alias impietates, fraudes ac vanitates mundanas; et si excesserint, caritative ac juste corripiat eos, ac pro posse castiget.

Denique, immoderata illa sollicitudo pro rebus terrenis, ex carnali venit amore, estque a Christo prohibita, et grande peccatum, pacem et quietem mentis impediens, cor affligens, atque superfluas occupationes, varias distractiones et fluctuantes cogitationes in anima gignens, etiam tempore orationis ac divini Officii non permittens hominem devota ac stabili mente orare, neque salubribus meditationibus sinceriter immorari, imo nec nocte quiescere.

Præterea, viduarum quædam suis privantur maritis, dum adhuc multum juvenes sunt et nuptui aptæ; et istæ amplius promerentur apud Deum, si ejus intuitu ac amore in viduitate permaneant. Quæ vero suis viris destituuntur in matura ætate, minus merentur in viduitate manendo. Et breviter, quanto aptiores sunt ad vitam matrimonialem ac sæcularem, tanto plus promerentur in viduali et humili statu perseverando: ut si sint pulchræ, opulentæ ac nobiles. Iterum, viduæ nullam prolem habentes, et tamen in viduali castimonia permanentes, amplius promerentur quam viduæ quæ prolis habent solatium. Aliquæ quoque viduæ manent in viduitate potius intuitu et amore sobolis suæ quam Dei: quarum meritum non est tantum sicut earum quæ Dei amore atque respectu in viduitate persistunt, ut scilicet Deo purius quietiusque deserviant, vacent ac placeant.

Denique, sicut unusquisque fidelium tenetur quemlibet proximum spirituali amore diligere, ita tenetur eum, dum peccat, corripere loco et tempore opportuno, dummodo sibi sit spes de emendatione illius. Idcirco vidua famulos suos aut famulas, si habeat, dum peccant, pie et caritative corripiat, non nimis aspernanter et acriter. Famulis quoque et famulabus ac operariis bona ac debita merces est prompte hilariterque solvenda.

Postremo, quidquid in isto articulo de viduis dixi, de viris quoque post uxoris obitum caste propter Deum viventibus est proportionaliter intelligendum.

Footnotes

  1. Cf. p. 70 B et s. ↩

  2. Matth. vi, 25-34. ↩

Chapter 5 of 28