Skip to the text

Articulus 10

Consilium ejus qui hæc scribit.

JAM, o venerabilis Domina, multa contra avaritiam sunt scripta, et remedia contra eam sunt tacta, ex quibus potes elicere quid agere debeas. Nec ideo scripsi hæc quasi sentiam aut innuere velim alicui quod sis avara (non enim pertinet ad me ita judicare aut sentire de te), sed ut avaritiam diligentius vites, et pecunias tuas virtuose ac laudabiliter expendas: alioqui non posses de avaritia excusari, neque gravissimam damnationem evadere, sicut ostensum est ex verbis Sanctorum et ex Scripturis divinis. Si enim veraciter vis salvari, oportet te superflua divitiarum tuarum pie expendere.

Præterea, Christus in Evangelio docuit duplicem viam contra avaritiam. Prima est via consiliorum, ad quam pertinet universa terrena relinquere, nec aliquid penitus sibimet reservare, sed in perfecta paupertate Deo servire, ut faciunt viri religiosi. De qua via loquitur Filius Dei: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me;1 itemque: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.2 Sed hæc via tibi, o Domina, forsan non placet propter senium tuum et alias causas. Est ergo alia via, mandatorum, de qua ait Salvator:3 Quod superest, date eleemosynam, hoc est, de his quæ vobis superfluunt, facite opera misericordiæ, atque in pios usus expendite illa. Et dicuntur illa superfluere homini, quæ non sunt ei necessaria per respectum ad spiritualia bona, considerata honestate et condecentia status sui et domesticorum suorum. De hac via rursus disseruit Christus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.4 Insuper de hac via scribit apostolus Paulus ad Timotheum: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo;5 divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, ut apprehendant veram vitam. Item ad hanc viam contra avaritiam pertinet quod dicit venerabilis ille Tobias: Quomodo potueris, ita esto misericors:6 si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertire stude.

Itaque, o venerabilis Domina, si parvitatis meæ consilium placet prudentiæ tuæ, consulo ut exoneres te ipsam ordinate et citius quomodo convenienter poteris a pecuniis, reservando tibi competentiam bonam ac sufficientiam, assignando quoque cognatis tuis rationabilem summam ex vera caritate, non ut eos immoderate dites aut eleves in sæculo isto, sed juxta mensuram et conditionem parentelæ ac status onerisque eorum. Si vero ex carnali amore ditares et elevares eos in vita ista superflue, omnia peccata eorum ex tali ditatione et elevatione eorum sequentia, imputarentur tibi a Deo, et simul cum eis damnareris. Ipsi quoque in inferno æternaliter maledicerent tibi, et damnationem suam tibi cum maximo odio imputarent, sicut de hoc leguntur multa exempla authentica. Residuam vero tuam pecuniam eroges in usus pios, succurrendo pauperibus, et cœnobia collapsa et deformata recuperando pro posse tuo.

Præterea, quum inter omnia opera pietatis piissimum sit cultum Dei augere et vitam vere religiosam fundare, consulo ut quum abundes tantis pecuniis, ordines competentem ac rationabilem summam pecuniæ ad fundandum monasterium approbati et reformati Ordinis, ad laudem et gloriam Dei omnipotentis, atque ad ædificationem et salutem animarum multarum, pro te ipsa et pro salute mariti tui defuncti et parentum utriusque, et pro ceteris pro quibus optas, ut sis particeps omnium bonorum operum quæ unquam provenient ex tali fundatione, et quæ fierent in ipso monasterio. Hoc enim gloriosissimum tibi esset coram Deo et omnibus Sanctis ejus. Atque ex tunc deinceps vivas in magna quiete, insistendo devotioni et orationibus sanctis, secundum quod plenius scripsi tibi in præfato tractatulo de Laudabili viduarum vita. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS EPISTOLÆ AD QUAMDAM VIDUAM CONTRA AVARITIAM.

Footnotes

  1. Matth. xix, 21. ↩

  2. Luc. xiv, 33. ↩

  3. Luc. xi, 41. ↩

  4. Luc. xvi, 9. ↩

  5. 1Tim. vi, 17-19. ↩

  6. Tob. iv, 8, 9. ↩

Chapter 28 of 28