Skip to the text

Articulus 9

De remediis contra avaritiam.

A VARITIA non est hominibus ita connaturalis sicut gula et appetitus venereorum: ideo a principio facilius potest vitari quam vitia illa. Sed postquam avaritia intromissa est et mentem semel possedit, valde difficile est eam superare et exstirpare. Ideo nunc diligenter tangendum est de remediis avaritiæ. Quorum primum est frequens ac diligens consideratio mortis, in qua omnia simul terrena sunt deserenda, ut ait Anselmus.1 Ideo sanctus Job loquitur: Dives quum dormierit, nihil secum auferet;2 apprehendet eum quasi aqua inopia. Sanctus quoque Hieronymus protestatur: Faciliter cuncta terrena contemnet, qui se semper cogitat moriturum. Et consideratio ista debet senes specialiter inflammare ad superandum avaritiam, quum sciant se diu vivere non posse. Sicque ad istud primum remedium potest reduci quod scribit B. Gregorius: Avaritia, inquiens, bene compescitur, si ipse status avari sollicite consideretur. Nam cur instet ad colligendum aut retinendum terrena, quum stare diu non possit ipse qui colligit aut retinet ea? Longa nostra desideria increpat brevis vita. Incassum multa portantur, dum prope est quo pergitur.

Secundum remedium est diligens consideratio enormitatis peccati avaritiæ in se ipsa.3 Jam enim declaratum est, quod ea quæ avarus superflue optat, quærit, colligit aut reservat, non sint sua quantum ad usum: et ita in avaritia includitur peccatum rapinæ et furti, ut dicit S. Thomas; et sic avaritia contrariatur justitiæ et etiam liberalitati; et est non solum contra legem evangelicam ac divinam, sed item contra legem naturalem, qua unusquisque tenetur alteri facere sicut vult sibi fieri, aut sicut vellet rationabiliter fieri sibi, si esset in statu alterius.4 Quum ergo avaritia sit in se ipsa tam grave ac turpe peccatum, præsertim quum ab Apostolo appelletur idololatria, merito est penitus odienda.5

Tertium remedium est diligens consideratio vitiorum omnium quæ sequuntur ex ea. Quum enim sit radix omnis mali, quid est inter peccata quod non oriatur ex ea?6 Nam et superbia, quæ omnium vitiorum regina et mater vocatur, frequentissime ex avaritia nascitur. Opulentia namque parit non solum animositatem, sed etiam præsumptionem, jactantiam, inanem lætitiam, imo et gulam, ex qua vitia carnis et multiplex pravitas prodeunt. Ne igitur incidat homo tot vitia, de quibus plenius est prædictum, debet omnino avaritiam detestari.7

Quartum remedium est sollicita consideratio spiritualium damnorum pœnaliumque malorum quæ ex avaritia generantur.8 Ipsa enim, ut dictum est, privat hominem omni gratia, cunctisque virtutibus et omnibus septem donis Spiritus Sancti in vita præsenti; deinde post vitam hanc privat eum gloria æternali, et facit eum retrudi in carcerem infernalem, atque perpetuo igne torqueri tanto acrius, imo et intolerabilius, quanto in se ipsa enormior et immoderatior exstat, et quo plura vitia oriuntur ex ea. Porro, inter septem dona Spiritus Sancti primum dignissimumque consistit donum sapientiæ, per quam homo contemplatur Deum et spiritualia ac æterna cum gustu mentali et suavitate interna.9 Huic autem dono sapientiæ contrariatur specialiter avaritia: quia per eam homo præponit ista vilia et terrena Deo altissimo ac rebus spiritualibus ac divinis. Si ergo, o Domina, diligenter ac profunde consideraveris quæ et quanta damna ac tormenta ingerat avaritia homini, et quam ineffabiliter et incomparabiliter damna et tormenta illa excedant omnem utilitatem temporalem et delectationem carnalem quas bona terrena possunt conferre avaro, non erit tibi difficile terrena despicere, pecunias pro nihilo reputare, superflua in pios usus expendere.

Quintum remedium est formidolosa et quotidiana consideratio metuendi confusibilisque judicii quod restat avaris, qui a Judice summo præcipue confundentur, quemadmodum ait Propheta : Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent :10 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Ideo dicent avari in die judicii : Quid profuit nobis superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?11 Transierunt omnia illa tanquam umbra. Tunc Judex supremus dicet specialissime avaris divitibus : Ite, maledicti, in ignem æternum : esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; nudus eram, et non cooperuistis me;12 peregrinus fui, et non collegistis me.

Sextum remedium est, ut homo discat et incipiat contemplari divina, amare cœlestia, et toto cordis affectu applicare se Deo adhærereque ei, qui est universis et singulis penitus infinite melior et amabilior, dulcior, pulchrior, deliciosior. Tunc enim comparatione tam summi infinitique boni, vilescunt homini omnia ista terrena, caduca et vilia. — Septimum est, sperare in Domino Deo tanquam in fidelissimo ac benignissimo patre, et in paterna ac infallibili providentia ejus, qua non solum hominibus, sed etiam avibus cœli et bestiis terræ necessaria vitæ largitur, prout Christus in Evangelio docet : Nolite (inquiens) solliciti esse in crastinum.1314 — Octavum est, despicere humanum honorem, laudem, famam et gloriam temporalem, quæ quosdam alliciunt ad temporalium divitiarum amorem.

Nonum remedium est consideratio Scripturarum sanctarum, quæ avaritiam reprobant, et quid contra eam agendum sit manifestant, ut quum in Evangelio ait Salvator : Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester cœlestis pascit ea : quanto magis pascet vos modicæ fidei ? Scit enim Pater cœlestis quia his omnibus indigetis. Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.15 Item quum ait Apostolus : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.16 Quemadmodum enim stultus viator est, qui ad aliquem pergens locum, portat super se onera gravia, sibi non necessaria, imo et valde impedientia eum a processu ; ita avarus est fatuus, qui pecunias et cetera temporalia superflue congregat aut reservat : quia per talia maxime retardatur a virtuosis operibus, et diversis se involvit laqueis, quum sit difficile pecunias multas habere, nec eas inordinate amare, sed virtuose expendere ; præsertim quum dicat Salvator : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.17 Unde rursus ait Scriptura : Beatus dives qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.18 Hinc iterum ait Propheta : Ne timueris quum dives factus fuerit homo, et quum multiplicata fuerit gloria domus ejus :19 quoniam quum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Et iterum : Nihil (inquit) invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.20

Decimum remedium est consideratio paupertatis extremæ Domini nostri Jesu Christi, qui ab utero matris usque ad patibulum crucis paupertatem elegit, et in maxima paupertate permansit. Quum ergo non sit servus major domino suo, nonne perversum est ut Christianus velit esse locuples in hoc mundo? Propterea dicit S. Bernardus: Magna abusio et magna nimis, ut dives fieri velit vilis vermiculus, pro quo pauper dignatus est fieri Dominus majestatis.

Footnotes

  1. Coloss. iii, 5. ↩

  2. Job xxvii, 19, 20. ↩

  3. art. iv, v. ↩

  4. Matth. vii, 12. ↩

  5. Ephes. v, 5; ↩

  6. 1 Tim. vi, 10. ↩

  7. art. vi-viii. ↩

  8. art. vii. ↩

  9. Is. xi, 2. ↩

  10. Ps. LI, 8, 9. ↩

  11. Sap. v, 8, 9. ↩

  12. Matth. XXV, 41-43. ↩

  13. Matth. vi, 34. ↩

  14. Joann. xv, 20. ↩

  15. Matth. vi, 25, 26, 30, 32, 33. ↩

  16. 1 Tim. vi, 8. ↩

  17. Matth. v, 3. ↩

  18. Eccli. xxxi, 8. ↩

  19. Ps. XLVIII, 17, 18. ↩

  20. Ps. LXXV, 6. ↩

Chapter 27 of 28