Articulus 10
Qualiter viduæ ad perfectionem virtutum pertingere possint ac debeant.1
QUEMADMODUM sancta cantat Ecclesia, Dominus Deus noster, omnipotens et æternus, cujus natura est bonitas pura ac infinita, tantæ est liberalitatis, quod abundantia suæ pietatis merita supplicantium excedit et vota.2 Quæ ergo est causa quod non implemur gratia ejus, quod virtutibus donisque Spiritus Sancti non decoramur, quod etiam non impetramus quotidie tantam gratiæ perfectionem a Deo ut petimus? Numquid ex parte Dei defectus est? Non utique, sed ex parte nostri: quia ad gratiam Dei recipiendam non præparamus animas nostras sicut tenemur aut decet, nec cum tanta fiducia atque instantia et affectu invocamus Deum sicut oportet; sed negligentes ac desides sumus, et post orationes ac divini auditionem Officii ad consuetas ac pristinas iniquitates et culpas negligentiasque revertimur; atque tam graviter ac frequenter Deum offendimus, quasi in orationibus nostris non postulassemus ab eo præteritorum indulgentiam vitiorum; nec digne solliciti sumus corda nostra a cunctis vitiis expurgare, et in puritate stabiliter conservare: imo, si una hora parum proficimus, alia hora tantumdem aut magis deficimus. Hinc sanctissimus Isaias propheta locutus est: Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare non possit, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat; sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.3 Sanctificatus quoque in utero matris suæ Jeremias effatur: Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.
Volens ergo gratiam et virtutes a Deo acquirere, in primis curet ac studeat animam suam ab omni peccato mortali mundare per veram ac cordialem contritionem, per humilem confessionem et pœnitentialem satisfactionem. Idcirco per Jeremiam prophetam præcepit Deus:4 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Et per Isaiam prophetam loquitur Spiritus Sanctus:5 Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Omnia autem in confessione lavantur, quemadmodum Salomon protestatur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;6 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Insuper, sicut ad suscipiendum gratiam et virtutes necesse est cor a peccatis purgare mortalibus, sic ad proficiendum in caritate et gratia Dei, in virtutibus ac donis Spiritus Sancti, oportet mentem a venialibus custodire ac purificare peccatis. Quemadmodum enim peccata mortalia caritatem, gratiam et virtutes exstinguunt ac tollunt, sic veniales culpæ a caritatis fervore, a gratiæ incremento, a profectu ac perfectione virtutum impediunt. Ideo volens proficere, debet in omnibus esse circumspectus atque sollicitus, ne venialiter peccet per cogitationes inutiles, per verba otiosa, per risum, jocum, sive similia, aut etiam per operum omissionem bonorum. Verumtamen, quoniam homo non potest universa ac singula venialia vitare peccata, idcirco de quotidianis ac venialibus suis culpis oportet hominem proficere cupientem, quotidie dolere ac gemere, et eas deflere, atque a Deo veniam postulare, emendationem proponere, et pro gratia emendationis condignæ misericordiam Dei infatigabiliter invocare. Hinc namque ait divina Scriptura : Qui spernit aut negligit modica, paulatim decidit; itemque : Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est, conscientia tua velociter polluetur, et in mortalia rues peccata.
Præterea, purgatio ista a peccatis et passionibus animæ, est viduis et cunctis feminis valde necessaria : quia, ut dicunt doctores, feminæ communiter solent esse multum passionatæ, et non bene sciunt se frangere, id est, motus et affectiones suas non sciunt faciliter superare : imo quales sunt, tales sunt valde. Nam quæ crudeles et iracundæ seu garrulæ sunt, sunt valde crudeles, iracundæ seu garrulæ; quæ autem sunt molles et piæ, sunt nimis molles et piæ, ita quod non sunt satis constantes ac justæ. Et causam hujus assignant doctores, quoniam ratio (ut communiter) non est ita fortis in mulieribus sicut in viris. Hinc bonæ feminæ sunt valde bonæ, et malæ feminæ sunt valde malæ. Et hoc Scriptura manifeste testatur. In Ecclesiastico siquidem scriptum est : Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata; sicut sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus suæ. In eodem quoque scribitur libro : Omnis plaga, tristitia cordis, et omnis malitia, nequitia mulieris; non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris; commorari leoni et draconi magis placebit quam habitare cum muliere nequam; brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Quanto igitur feminæ sunt in naturalibus magis defectuosæ, et minus fortes in ratione, tanto plus necessaria eis est confortatio gratiæ, et reformatio affectionum ac motuum animæ. Hinc indesinenter ac fervide invocare debent Deum piissimum, ut eas in omnibus per gratiam suam confortare, illuminare, regere ac tueri dignetur, ne ab aliquo vitioso motu iræ, superbiæ, impatientiæ, amaritudinis, concupiscentiæ, avaritiæ, invidiæ aut similium vitiorum vincantur, sed ab omnibus talibus Dei auxilio præserventur.
Denique, hoc in mulieribus præcipue commendabile est, quod ex naturali dispositione sunt communiter ad devotionem bene dispositæ : quoniam habent cor molle ac tenerum, suntque compassivæ, et cito moventur ad fletum; nec sunt ita superbæ communiter sicut viri; sunt etiam (ut communiter) verecundæ ac timidæ, nisi sint valde vitiosæ : et quantum ad hæc, sunt bene dispositæ ad humilitatem, devotionem caritatemque Dei.
Quum itaque vidua juxta modum prætactum cor suum purgaverit, seque in omnibus custodite habuerit, maximum gratiæ incrementum, spirituales consolationes, illuminationes supernas, dulcissimum gustum virtutum a Deo quotidie ac valde frequenter recipiet; nec aliquid hujus mundi ei placebit, sed tota mens ejus erit ad Deum.
Eccli. xxvi, 19, 21.
Ibid. xxv, 17, 22, 23, 26.
Eccli. xix, 1.
Ibid. xxvii, 4.
Insuper, vidua talis quidquid boni agit, ex Dei amore agere debet, ad ipsius gloriam et honorem et propter æternæ felicitatis adeptionem, omni laude humana contempta. Et in hoc viduæ omnesque feminæ Deo optantes placere, debent esse diligentes ac circumspectæ, ut soli Deo placere desiderent, et omnem inanem despiciant gloriam : præsertim quum feminæ naturaliter soleant esse cupidæ laudis humanæ;7 quicumque autem cupit Deo placere atque proficere, contra illa vitia ad quæ ex naturali dispositione aut prava consuetudine pronior est, debet specialius, fortius ardentiusque pugnare, Deum pro adjutorio jugiter invocando.
Amplius, vidua talis quotidie saltem semel ad locum secretum se ponat, et ibi coram Deo vitam suam discutiat, conscientiam suam examinet, defectus suos consideret, defleat;8 emendare, confiteri et satisfacere pro eisdem proponat. Antequam pergat dormitum, revolvat qualiter diem expendit; quid boni omisit, quid mali commisit, sapienter perpendat, veniam deprecetur : et quidquid in se invenerit boni, attribuat Deo; quidquid mali, attribuat sibimetipsi. Tunc gratias agat ex totis suis præcordiis omnipotenti ac misericordissimo Domino, pro omni gratia et misericordia ac beneficiis ejus super se et super homines universos; sicque signet et commendet se Creatori ac Salvatori suo, et in bonis meditationibus obdormire conetur. Quumque evigilaverit, mox ad Deum elevet mentem suam orando aut meditando; et si commode potest viresque habet, surgat de lecto, et per aliquod tempus orationibus meditationibusque insistat, prout devotio suggerit et Dominus dederit.9 In somno quoque, sicut in cibo ac potu, modum observet.
Si ergo taliter se habuerit perseveranter, cito erit in omni virtute perfecta; et Deus sublimis ac benedictus, cujus munificentia est immensa, qui est sol sapientiæ solque justitiæ, animam viduæ taliter se habentis copiosissime illustrabit et suo divino amore accendet, dulcissime ac frequentissime illam visitabit, lætificabit et gratiosissime inhabitabit.
Footnotes
Chapter 11 of 28