Articulus 5
De virtutibus atque operibus ad viduas in quantum sunt viduæ, specialiter pertinentibus.
QUONIAM, juxta prædicta, idcirco continentia vidualis laudatur atque consulitur, quia per eam varia divini obsequii impedimenta quæ conjugatis contingunt, tolluntur, et ordinatur ad hoc ut femina talis Deo quietius vacet, purius serviat, liberius integriusque adhæreat, ferventius quoque diligat ipsum; hinc primo et maxime spectat ad viduas, ut (quantum valent) ad veram ac spiritualem mentis pacem in Deo se donent, eique mundo corde deserviant et amorose adhæreant. Sed hoc non poterunt adimplere, nisi patientiam habeant in adversis, nec pro variis eventibus se perturbent, imo Deum præ oculis habeant incessanter, sicut ait Propheta : B
Oculi mei semper ad Dominum.1 Et Salomon contestatur : Non contristabit justum quidquid ei acciderit.2 Sicque Dei offensam semper caventes ac formidantes, vitiosas commotiones iræ, tristitiæ, impatientiæ, indignationis amaritudinisque vitabunt.
Præterea, quum (juxta præmemoratam doctrinam Apostoli) vidua quæ in deliciis vivit, mortua sit, hinc secundo spectat ad viduas, mundanas consolationes contemnere, sensuales delectationes abjicere;34 cachinnationes, loquacitates, dissolutiones vitare; in cibis et potibus necessitatem naturæ, non voluptatem gustus, optare; in vestibus quoque, lectisterniis ac somno non mollitiem carnis aut superfluam repausationem, sed solam decentiam indigentiamque naturæ exquirere.
Tertio spectat ad viduas, devotis orationibus assidue immorari, præsertim in ecclesia et tempore divini Officii; deinde quoque in propria domo et in exterioribus suis occupationibus, frequenter mentem elevare ad Deum orando ac meditando. Hinc in Evangelio scriptum est de beatissima illa vidua Anna, quod non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens Deo die ac nocte.5
Quarto ad viduas pertinet, jejuniis et sanctis vigiliis ac disciplinis corpus proprium castigare, et Deo ac rationi illud subjicere, sicut ait Apostolus : Castigo corpus meum et in servitutem redigo.6 Unde, quemadmodum tactum est, Anna vidua jejuniis Deo continue deservivit; et de
Judith vidua legitur, quod habuit super lumbos suos cilicium, et jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israel.7 Verumtamen jejunatio et castigatio ista junioribus viduis magis necessaria est, in quibus caro adhuc contra spiritum concupiscit; et debet esse discreta, ne corpus nimis debilitetur, sicque vidua impotens fiat ad divinum obsequium. Senioribus vero ac debilibus viduis est consulendum ut ultra vires suas se non exerceant in prædictis, quum dicat Apostolus : Rationabile (id est discretum) sit obsequium vestrum.
Quinto ad viduas spectat, operibus misericordiæ pro posse insistere, pauperibus et infirmis servire, talesque visitare, consolari ac hospitare atque vestire, prout Isaias propheta hortatur :8 Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.9
Sexto viduarum est, ut vestibus sint incultæ, non ornatæ, sed humili simplicique vestitu contentæ, ne suo ornatu aliquem provocent ad affectum illicitum : imo, ut sanctus affirmat Hieronymus, si vir aut mulier suo ornatu adspectum hominum in se provocaverit, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen mortaliter peccat. Hinc in Genesi scriptum est, quod Thamar vidua deposuit vestimenta viduitatis suæ;10 atque de Judith legitur, quod exuit se vestimentis viduitatis suæ.11 Ex quibus probatur quod viduis competat habitus speciales, simplex et humilis, nequaquam ad lasciviam provocans.
Septimo viduarum est, non multum exterius apparere, sed (quantum possunt) domi sedere, et ibi fructuose atque salubriter occupari. Idcirco de Judith habetur, quod in superioribus domus suæ fecit sibi cubiculum secretum (in quo habuit oratorium), in quo cum puellis suis clausa morabatur.12 De vituperabilibus etiam viduis scribit Apostolus : Simul et otiosæ discunt circuire domos;13 non solum otiosæ, sed et verbosæ ac curiosæ, loquentes quæ non oportet.
Viduæ ergo in omnibus timoratæ, sobriæ, custoditæ et humiles esse debent, in Dei amore ferventes, in ejus cultu devotæ, in ecclesia frequentes, et custoditæ in visu, convivia quoque debent pro posse vitare, sicque peccata in conjugio perpetrata delere atque pro defuncto satisfacere viro, et se in omnibus exemplares ac irreprehensibiles exhibere.
Footnotes
Chapter 6 of 28