Skip to the text

Articulus 7

An consulendum sit viduis, seu etiam conjugatis, ut vidualem castitatem Deo promittant.

AUGUSTINUS in libro de Bono viduali viduas exhortatur ut voveant Deo castimoniam vidualem, duas ad hoc rationes adducens, dicendo : Multæ nuptæ statim post suam conjunctionem matrimonialem viris suis in longinqua profectis, eorum reditum exspectando grandævæ effectæ sunt, et quasi velociter viduatæ, aliquando nec redeuntes saltem senes suos maritos ipsæ jam vetulæ factæ suscipere meruerunt. Si ergo spernentibus vel tardantibus sponsis, vel peregrinantibus maritis, carnalis concupiscentia potuit refrenari ne stuprum aut adulterium committeretur, cur refrenari non potest ne sacrilegium (id est voti fractio) committatur? Si repressa est concupiscentia quum ferveret dilata, cur non opprimitur quum friguerit amputata? Alia ratio est, quæ etiam prætactæ jam rationis est confirmatio. Ardentiorem enim ferunt libidinem (hoc est, majorem patiuntur concupiscentiæ motum) quæ non desperant ejusdem libidinis voluptatem. Quæ autem innuptarum castitatem Deo vovent, ipsam sibi spem subtrahunt, quæ fomes amoris est. Unde facilius concupiscentia refrenatur quæ nulla exspectatione succenditur.

Ad idem probandum possunt et aliæ rationes proferri. Primo, nam castitatem vovere, est opus valde meritorium, quum sit actus excellentis virtutis, quæ latria appellatur, per quam homo cultum cærimoniamque impendit Deo. Insuper, quanto actus aliquis virtuosus ex pluribus ac sublimioribus virtutibus principiatur et oritur, tanto plus placet Deo, et virtuosior magisque meritorius exstat. Quum autem castitas observatur ex voto, tunc observatio castitatis non solum procedit ex temperantia seu castitate, sed etiam ex latria, quæ est virtus valde sublimis, et inter virtutes morales præclarior.1 Ergo ex voto castitatem servare, placet Deo præcipue, et multo plus meritorium est quam absque voto in castitate manere. Amplius, sicut ait Anselmus, qui aliquid boni facit ex voto, offert Deo arborem simul cum fructibus, id est voluntatem cum opere bono; qui vero facit bonum absque voto, offert Deo fructus dumtaxat. Item, qui aliquid vovet Deo, magis se subjicit Deo quam qui non vovet; et propriam libertatem subtrahit sibi in eo quod vovet intuitu atque amore Dei: quod est virtuosum ac meritorium valde.

Hinc omnes religiosi promittunt Deo castitatem perpetuam. Unde Origenes quoque super Lucam hortatur non solum viduas, sed etiam conjugatas, ut castitatem vidualem Deo promittant, ita ut conjugatæ sic dicant: Si mihi humanum aliquid contigerit, quod non opto, ut scilicet vir meus obierit, nihil aliud faciam nisi vidua et incontaminata perseverabo; et hoc Deo promitto. Atque idcirco consulit Origenes conjugatis votum hoc facere, quatenus pro bono proposito et sancta promissione meritum sortiantur a Domino etiam si ante viros suos obierint.

Verumtamen, quamvis ista sint vera, nihilo minus contra ea objici potest. Primo, quia talis est humana perversitas, quod post prohibitionem et negationem magis accenditur ad habendum quod aut negatur aut prohibetur : quod etiam in feminis magis contingit. Unde communiter dicitur :

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Ovidius.

Ergo feminæ post castitatis promissionem majori concupiscentia infestantur graviusque tentantur. Sicque periculosum videtur castitatem vovere. — Rursus, votum frangere, gravissimum peccatum est, atque (ut sanctus asserit Thomas) magis grave quam perjurare. Quum igitur mulieres sint naturaliter mollis et instabilis mentis, periculosum videtur eis promittere castitatem quamdiu in sæculo manent. — Denique, Apostolus ait: Volo viduas juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse.2 Non ergo consulendum est eis in castitate manere, multoque minus illam vovere.

Sed respondendum ad ista est. Et ad primum dicendum, quod quamvis communiter ita sit, quod nitimur in vetitum atque illicitum, quando propriæ perversitati relinquimur, tamen quando Dei gratia adjuvamur, tanto plus aliquid evitamus quanto magis illicitum prohibitumque consistit. Idcirco pro adjutorio gratiæ Dei et continua confortatione Spiritus Sancti semper orandum est, præsertim post voti emissionem. Unde, quum S. Augustinus dixisset, Facilius concupiscentia refrenatur quæ nulla exspectatione succenditur, notabiliter mox subjunxit: Quum tamen nisi oretur ut superetur, ipsa illicita ardentius exoptatur. — Ad secundum dicendum, quod nisi Spiritus Sanctus tam pius et pronus esset ad succurrendum fragilitati et instabilitati humanæ, periculosum esset castitatem promittere. Ideo nemo debet hoc facere absque bona deliberatione, et confidentia ac invocatione divini auxilii, non præsumendo de propriis viribus aut meritis, quum Sapiens dicat: Scivi quoniam aliter non possem esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum.3 — Ad tertium respondendum, quod (ut dicunt doctores) Apostolus loquitur ibi de viduis vagis ac petulantibus et lascivis, de quibus ibidem prædixit: Quum luxuriatæ fuerint, nubere volunt. Talibus utique expedit nubere: quoniam matrimonium non solum est officium naturæ, sed et remedium culpæ.

Postremo, quamvis castitatem vovere non competat proprie nisi viduis conjugio aptis, vel saltem ad unionem carnalem non impotentibus, si tamen viduæ seniores coram Deo sic stent, quod quamvis juniores essent, nihilo minus Deo promitterent in castitate viduali persistere, puto quod merito sanctæ promissionis non penitus privarentur, sed pro bono præmiarentur affectu. Ideo consulo ut tale sibi propositum talemque cogitatum sapientialiter faciant, et de hoc quod tempore junioris ætatis castitatem vidualem non promiserunt, cordialiter doleant.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª 2ª, q. LXXXIX, a. 8. ↩

  2. I Tim. v, 14. ↩

  3. Sap. VIII, 21. ↩

Chapter 8 of 28