Articulus 6
De quibusdam documentis B. Augustini ad viduas pertinentibus.
Ad instantiam cujusdam devotæ viduæ S. Augustinus edidit librum de Bono viduali, ubi inter cetera ait: Tibi sunt filii, nec ideo laudanda es quia eos habes, sed quia pie nutrire et educare studes. Ex hoc verbo Augustini discant viduæ sobolem habentes gloriari, non quia filios habent aut filias, sed glorientur in Domino, si eos pie enutriunt, id est, virtutibus instruunt, a vitiis retrahunt, Deo conjungunt.
Insuper viduam illam admonet Augustinus, ut hoc ipsum quod in viduali castimonia manere elegit, non sibi, sed Deo et gratiæ ejus adscribat, et ei sit grata; nec eas despiciat quæ in viduitate non permanent: quia diversa sunt dona Dei, et unusquisque donum suum habet a Domino, secundum Apostolum.1
Docet etiam Augustinus, ut quidquid intentionis et occupationis impendit mulier nupta ad placendum marito, hoc virgo ac vidua impendat ad placendum Deo: cui quanto magis placet, tanto beatior est; quanto autem plus cogitat quæ sunt mundi, tanto minus complacet Deo. Cui omnis vidua cum omni diligentia placere conetur interiori pulchritudine mentis, id est decore virtutum, humilitate, castitate, sapientia, dilectione. Et spirituales deliciæ deliciis carnalibus in viduis succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, operum bonorum frequentatio, spes vitæ æternæ, elevatio cordis ad Deum. Et pro his omnibus gratiarum actio Deo devotissime persolvatur.
Absit autem a viduis ut cupiditate capiantur divitiarum pro cupidine nuptiarum, ne in earum cordibus amor nummi succedat amori mariti. Sæpe namque experti sumus in quibusdam feminis represa lascivia avaritiam excrevisse. Nam sicut in sensibus corporis acutius audiunt qui non vident, atque tangendo multa discernunt, nec tanta vivacitate tangunt et audiunt qui oculorum visu utuntur, tanquam ex altero conentur implere quod non habent ex altero; ita sæpe carnalis cupiditas a carnalis copulæ voluptate cohibita, majoribus viribus in pecuniæ se porrigit appetitum, et illinc aversa, huc impetu ardentiori convertitur. In viduis autem amor divitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum; piusque usus rerum possessarum ad spirituales delicias ordinetur, et cor accendatur ad succurrendum egenis, non ad ditandum avaros, quoniam eleemosynæ maxime orationes adjuvant viduarum.
Jejunia quoque et vigiliæ, in quantum valetudinem non perturbant, si in orando, psallendo, legendo atque in lege Domini meditando assumantur, in spirituales vertuntur delicias, quamvis in se laboriosa videntur. Non enim sunt onerosi labores amantium, sed delectant: quemadmodum in venantibus, aucupantibus, piscantibus et negotiantibus patet. Nam in eo quod amatur, aut non laboratur, aut ipse labor amatur. Et vide quanta sit humana miseria: nam diu delectat labor ut bestia capiatur, et non delectat labor ut Deus acquiratur.
Curandum quoque est viduis ut studeant esse bonæ famæ, non ob propriam laudem, sed ad Dei honorem, et proximorum ædificationem, ne quis scandalizetur in eis. Qui enim negligit famam, crudelis est: nam proximum lædit, et spiritualiter interdum occidit, dando ei occasionem culpæ mortalis. Vidua ergo non tantum a concupiscentia mala ac opere vitioso, sed ab omni quoque specie mala abstineat, ne per familiaritates aut collocutiones suspectas seu per similia, det aliis occasionem male suspicandi ac detrahendi, vel conformia faciendi.2 Propterea docet Apostolus ut provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.3 Si autem fecerit homo diligentiam suam ad vitandum malam famam de se, et nihilo minus oriatur mala fama de ipso absque suo demerito, patiens esse debet et æquanimiter ferre, imo et gaudere, quoniam merces ejus magna erit in cœlo, si usque in finem perseveret in bonis operibus.4
Postremo, in libro ad viduam nomine Probam, de Modo orandi, instruit Augustinus ut vidua quantumcumque sit dives, nobilis, sana, et filios ac filias habens, nihilo minus in sæculo isto desolatam se reputet, et renuat consolari nisi in Deo : perpendens se esse peregrinam et exsulem in hoc mundo, in valle hac lacrimarum ; multis etiam periculis esse expositam, et a vero æternæ felicitatis solatio longe distantem, imo de perventione ad regnum cœleste incertam. Ideo cum Propheta exclamet :5 Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est, id est, habitatio mea in isto exsilio a cœlesti patria longe differtur ac distat. Et cum Apostolo gemens dicat :6 Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Talis igitur vidua impleat quod ait David sanctissimus : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.7 Similiter, si deliciæ circumfluant ei, apponere cor non debet; nec filios aut filias seu cognatos diligere nisi in Deo, nec carnaliter consolari ex eis, sed in hoc solum gaudere, si viderit eos Deum timere et laudabiliter conversari.
Avaritiam igitur penitus spernat, quum dicat Scriptura : Avaro nihil est scelestius ;8 nihil est iniquius quam amare pecuniam, quia avarus et animam suam habet venalem, quam pro minimo perdit ac vendit diabolo. Hinc, juxta Apostolum, cupiditas est radix omnium malorum, et avaritia est servitus idolorum.910 Sed et Christus in Evangelio loquitur :11 Quam difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum ! Et rursus : Facilius (inquit) est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum Dei.12 In quibus verbis per divitem intelligitur omnis homo qui bona terrena superflue diligit. Et hæc omnia consideranda sunt diligentissime viduis etiam senibus, quia in senibus avaritia crescere solet. Sperandum est ergo in Domino et in paterna ejus providentia, atque de moderata et competenti provisione est contentandum.
Footnotes
Chapter 7 of 28