Skip to the text

Articulus 3

De documentis Apostoli ad viduas pertinentibus.

I Tim. v, 3. A D Timotheum scribens Apostolus, ait : Viduas honora quæ vere viduæ sunt, id est, vidualiter vivunt, videlicet virtuose, secundum regulam subsequentem.

Ibid. 4. Si qua autem vidua filios seu filias aut nepotes aut neptes habet, præsertim sibi cohabitantes, discat primum domum suam regere, id est suam familiam, scilicet filios, filias, nepotes aut neptes, ceterosque domesticos, laudabiliter gubernare, instruendo eos in bonis moribus atque virtutibus, et dum culpabiles sunt, increpando et corrigendo, ac corporaliter illos alendo pro posse. Discat quoque mutuam vicem reddere parentibus, id est, parentibus suis (si vivunt) grata exsistat, eos honorando, et (si indigeant) necessaria pro viribus eis ministrando. Filii enim ac filiæ tenentur parentibus suis obedientiam, reverentiam, et necessariorum provisionem dum egent : imo, ut Aristoteles loquitur, Deo et parentibus non potest reddi æquivalens, id est plena atque sufficiens gratiarum actio, ac beneficium tantum quantum ab illis collatum est.

Ibid. 5. Quæ autem vere vidua est, et desolata, id est viri solatio destituta, seu etiam filiorum et filiarum consolatione privata, et mundi gaudiis carens, aut a suis contempta, speret in Deum, id est, divinæ misericordiæ innitatur, et consolationem ac confortationem ab ipso requirat, mentem suam semper in Deo humiliter figens ; et instet obsecrationibus et orationibus die ac nocte, id est, omni tempore opportuno invocet Deum devotissime ac ferventer, ut se a malis præservet, a peccatis eripiat, et donis gratiæ suæ adimpleat, atque ad sempiternam felicitatem perducat. Nam quæ in deliciis est, id est, vidua quæ carnales et mundanas consolationes habet, amat ac recipit, delicate se nutriendo, in ludis, jocis, risibus ac similibus vanitatibus excedendo, vivens, mortua est : quia corporaliter vivens vita naturæ, spiritualiter mortua est in anima, carendo vita gratiæ ac virtutum, ita quod nihil Deo placitum seu vitæ æternæ meritorium operatur, quum sit in peccato mortali. Qui enim sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt, ut ait Apostolus.1 Qui iterum protestatur :2 Si secundum carnem vixeritis, moriemini, morte utique damnationis æternæ.

Et hoc præcipe viduis, o Timothee, ut irreprehensibiles sint, id est exemplares in omnibus, sine mortalibus peccatis vivendo, a venialibus quoque pro posse diligenter cavendo.3 Ex hoc patet, quod ad viduas specialiter pertinet se in omnibus mature, facete, timorate, devote ac custodite habere, quemadmodum scriptum est de Judith vidua, quod non fuit qui verbum malum loqueretur de ea.

Insuper, in epistola ad Corinthios aliquid scribit Apostolus ad viduas pertinens. Ibi etenim ait : Dico autem non nuptis, et viduis :4 Bonum est illis si sic permaneant, scilicet in castitate absque vinculo conjugali. Cujus causam assignat, dicendo : Mulier innupta, id est vidua, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu ; quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.5

Docet quoque Apostolus, ut viduæ juniores et conjugali vinculo aptæ, si non se continent, nubant, ne fornicationis incidant vitium.67 Melius est enim nubere quam uri, id est quam ardore libidinis æstuare ac agitari, seu vinci et inquinari.

Footnotes

  1. Galat. v, 24. ↩

  2. Rom. viii, 13. ↩

  3. I Tim. v, 7. ↩

  4. I Cor. vii, 8. ↩

  5. Ibid. 34. ↩

  6. I Cor. vii, 9. ↩

  7. I Tim. v, 14; ↩

Chapter 4 of 28