Skip to the text

Articulus 14

De remediis contra tentationes.

IN libro sancti Job scriptum est: Militia est vita hominis super terram.1 Quod de virtuosis et justis hominibus est intelligendum. Tales enim quotidie pugnant contra aciem vitiorum, contra suggestiones tentamentaque dæmonum, contra desideria carnis, contra vanitates mundanas. Hinc quilibet justus est miles Dei et persona exercitus ejus. Sed quoniam fragilis homo contra tot hostes animæ suæ, contra tot tentationes et vitia propriis nequit viribus reluctari ac prævalere, ideo primum remedium atque consilium est, in omni tentatione ad Deum jugiter convolare, ad ejus pietatem recurrere, ejus auxilium invocare, et propriam insufficientiam semper humiliter profiteri. — Secundum est, passionem Christi intenta mente revolvere et semper in mente portare, se quoque in ejus vulneribus occultare, sicque omnem oblectationem carnalem, omnem pompam ac vanitatem mundanam despicere. — Tertium est, considerare prudenter quæ, qualia et quanta supplicia pro vitiis infligantur, quamque horrendum sit incidere in manus Dei viventis.2 — Quartum est, ponderare quanta mala faciat peccatum homini etiam in præsenti, quam injustum et impium sit Deum offendere, diabolo consentire, concupiscentiis deservire. Siquidem per omne peccatum mortale fit peccans hostis et adversarius Dei, membrum ac servus diaboli, iniquitatis minister. —

Quintum est, se fructuose occupare, omnem otiositatem vitando, seque ab illicitis cogitationibus avertendo atque ad salutaria convertendo, utputa cogitando de rebus pertinentibus ad salutem. — Sextum est, proprium angelum custodem, et Sanctos, potissime Virginem gloriosam, ac eos ad quos habetur specialis devotio, invocare ut adsint, pro se orent, tueantur, confortent. Unde in libro beati Job legitur:3 Ad aliquem Sanctorum convertere. — Septimum est, ponderare quam fortiter Sancti tentationibus restiterunt, et eorum in hoc sequi vestigia. — Octavum est, contemplari quanta sit in futuro beatitudo, merces et gloria eorum qui tentationibus victoriose resistunt.

Si igitur vidua concupiscentia tentetur carnali, prætactis utatur remediis, cogitationibusque immundis nullatenus immoretur: imo mox quum senserit eas, se ab illis avertat, et passionem Christi, pœnas inferni, districtum judicium Dei attendat; tantoque fortius agat hoc et præfata assumat remedia, quanto plus tentatur ac infestatur; nec fatigetur, quia in talibus maxime promeretur. Estque valde expediens ut alicui personæ spirituali ac sapienti, præsertim suo confessori, si talis est, cor suum aperiat, et ejus informatione utatur: quia per hoc potestas diaboli valde debilitatur.

Footnotes

  1. Job vii, 1. ↩

  2. Hebr. x, 31. ↩

  3. Job v, 1. ↩

Chapter 15 of 28