Articulus 1
Quare Filius Dei venerit in hunc mundum.
DOMINUS noster Jesus Christus in Evangelio ait:1 Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.2 Nemo ergo potest salvari nisi vestigia Christi sequendo, hoc est acquiescendo ejus doctrinis, et obediendo ejus præceptis. Ideo ait Apostolus: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.3 Et ipsemet Dominus Jesus Christus effatur:4 Si quis mihi ministrat, me sequatur. Idcirco, secundum Augustinum, mendaciter Christianus vocatur, qui Christum non imitatur. Sed quid est Christum imitari, nisi virtuosa opera exercere quæ exercuit ipse? Ideo namque ipse unigenitus Filius Patris æterni dignatus est homo fieri et cum hominibus conversari, ut non solum verbis, sed etiam operibus et exemplis, ostenderet nobis viam eundi ac pertingendi ad æternam salutem.5 Hinc venit in mundum istum et vixit in eo in omni humilitate et maxima paupertate, ut doceret nos esse vitam æternam beatissimam et gloriosissimam, cujus desiderio et amore debeamus contemnere omnia ista temporalia et terrena, sicque toto cordis affectu adspirare, festinare ac tendere ad deliciosissimam ac divinissimam illam vitam cœlestem, nec de temporalibus rebus plus appetere aut tenere, quam utile aut necessarium nobis est ad acquirendum bona spiritualia ac æterna.67 Unde, ut Filius Dei monstraret quam vehementer impediat hominem a salute abundantia talium rerum, ipse tantam paupertatem in se ipso elegit ac habuit, ut testetur:8 Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Si ergo Filius Dei omnipotentis, rex angelorum et princeps cœlorum ac Dominus omnium creaturarum, tantam paupertatem propter nostram informationem ac salutem assumpsit, quid est quod homo fragilis ac mortalis, peccatis ac defectuositatibus plenus, quærit ditari aut esse desiderat dives, hoc est superflue abundans in temporalibus rebus, in sæculo isto?
Itaque, ut cognoscamus quam incomparabiliter præeligenda et præamanda sint bona spiritualia et divina, cœlestia ac æterna, præ omnibus rebus transitoriis et terrenis, voluit Filius Dei inter homines conversari in profundissima humilitate et perfectissima paupertate: et non solum ut hoc cognoscamus, sed etiam ut in hoc ipsum sequendo, per veram humilitatem et sanctam paupertatem, aut saltem per
¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. moderatam et competentem terrenarum rerum possessionem, perveniamus ad cœlestes divitias, ad æternas delicias angelicosque honores.
Footnotes
Chapter 19 of 28