Articulus 11
De observantia præceptorum Dei atque Ecclesiæ.
SICUT in Evangelio ait Salvator, in duobus præceptis, ut scilicet homo toto corde totisque viribus diligat Deum, et proximum suum sicut se ipsum, tota lex pendet et Prophetæ. Et istud intelligendum est de spirituali amore, ut Deum summe ac principaliter diligamus : primo, propter immensam, puram et incomparabilem bonitatem et amabilitatem ipsius; deinde, quoniam ipse prior dilexit nos; tertio, propter universa, summa et innumerabilia beneficia ejus, generalia et specialia; quarto, propter sua promissa, quoniam tot bona promisit ac præparavit nobis in cœlis, si fideliter servierimus ei.
Porro, per proximum intelligendus est omnis homo in mundo hoc vivens, tam inimici quam amici, tam infideles quam fideles : qui omnes spiritualiter sunt diligendi propter Deum, qui hoc præcepit, et cui hoc placet. Et quia ad Dei imaginem sunt creati, atque durante vita eorum in sæculo isto, quantumcumque sint vitiosi, possunt converti æternaliterque salvari; idcirco tenemur spiritualiter eos diligere, id est gratiam et misericordiam Dei eis optare, ut convertantur et salvi fiant.
Hinc Christus præcepit ut inimicos amemus, odientibus nos benefaciamus, et pro calumniatoribus ac persecutoribus nostris cordialiter exoremus, ut simus filii Patris cœlestis, qui etiam ingratissimis ac impiissimis peccatoribus tot bona largitur, tam longanimiter parcit, et quosdam illorum sæpe inæstimabili pietate convertit.
Quantumcumque igitur aliquis forefecerit nobis aut nostris, culpam illi ignoscere obligamur; satisfactionem vero seu pœnam exigere ex caritate ac zelo justitiæ licet, quatenus secundum processum et ordinem juris forefactor in vita hac pro suis puniatur excessibus, ne æternaliter pereat. Unde si alicujus viduæ maritus aut pater seu filius sit occisus, ipsa tenetur occisorem illum vere spiritualiterque diligere, et tantum ei excessum dimittere quantum ad culpam, atque optare ipsius salutem. Nunquam ergo aliquis rancor alicujus viduæ mentem commaculet aut perturbet ; sed sicut ipsa vult sibi ac suis a Deo ignosci, ita et ipsa omni injuriatori indulgeat, ut secure in oratione valeat dicere : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hinc quippe iterum loquitur Christus : Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem ; si enim non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.
Præterea, qui vere diligit Deum, ipsum in omnibus pro posse honorat, atque ab omnibus honorari desiderat : sicque voluntatem suam divinæ subjicit voluntati ; idque agendo divina observat præcepta, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus testatur : Si quis diligit me, sermones meos servabit. Et Joannes evangelista : Hæc est (inquit) caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Nemo ergo faciliter præsumat se Deum diligere, sed diligenter perscrutetur se ipsum, an universa Dei præcepta adimpleat, an superioribus suis obediat, an adversarios inimicosque amet; et si ita invenerit, confidat se Deum diligere.
Insuper, decem præcepta sunt : quorum primum est, unum colere Deum. Unus est enim solus verus, æternus, omnipotens Deus, universorum creator : qui solus est adorandus ac summo honore colendus ; in quem firmissime credere, in quo plene confidere, quem super omnia incomparabiliter diligere, timere ac venerari debemus, neque inaniter per ipsum jurare ; et festivis diebus ei singulari devotione debemus vacare. Præcepta quoque Ecclesiæ sunt servanda sicut præcepta Dei.
Nam Deus loquitur ad prælatos : Qui vos audit, me audit ;1 et qui vos spernit, me spernit.
Footnotes
-
Luc. x, 16. ↩
Chapter 12 of 28