Articulus 1
Quid de creatione mundi fides doceat orthodoxa.
THEOLOGUS. — Veteris illius Testamenti ac Mosaicæ legis scriptura (cujus secundum fidelissimum Augustinum, major exstat auctoritas quam alicujus humanæ rationis perspicacitas), in ipso suo exordio creationem mundi edocuit: cujus utique creationis exsistentia, modus, tempus, et causa Moysi divinitus reserata sunt. Denique, ut ampliorem tibi mirandi, arguendi ac sciscitandi materiam præbeam, verba ipsius tibi in propria forma proponam. Sic nempe exorsus est:
Gen. 1, 1-5. In principio creavit Deus cœlum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi; et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona. Et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Factumque est vespere et mane dies unus.
Ibid. 6-8. Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum cœlum. Et factum est vespere et mane dies secundus.
Ibid. 9-13. Dixit vero Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram.1 Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane dies tertius.
Ibid. 14-19. Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos, ut luceant in firmamento cœli, et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas; et posuit eas in firmamento cœli, ut lucerent super terram, et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane dies quartus.
Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cœli. Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. Benedixitque eis, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris; avesque multiplicentur super terram.2 Et factum est vespere et mane dies quintus.
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis terræ, universæque creaturæ, omnique reptili quod movetur in terra.3 Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam propriam.... Viditque Deus cuncta quæ ipse fecerat; et erant valde bona. Et factum est vespere et mane dies sextus.4... Et requievit Deus noster omnipotens die septimo ab universo opere quod patrarat.
En introduxi atque aperui tibi scripturam veritatis atque legis divinæ, cui contradici non potest nisi a falsario itemque iniquo.
PHILOSOPHUS. — In scriptura proposita tot continentur quæ naturali philosophiæ, atque ut videtur, omni veræ rationi repugnant, ut præ multitudine admirationis quid primo tibi objiciam, vix queam adspicere.
THEOLOGUS. — Dubia tua atque instantias ordinate propone, quatenus ordinate tibi respondeam, ipsaque sanctissimæ hujus scripturæ veritas splendidius elucescat.
PHILOSOPHUS. — Si inducta rite concipio, tunc secundum sex intervalla dierum, et non simul in eodem instanti condita sunt universa. Rursus, non ab æterno exstitit mundus, sed est assignare determinatum tempus quo fuit.
THEOLOGUS. — Ultimum istud necesse est credere. Primum autem licet litteræ secundum superficialem ejus sententiam consonet, tamen quia a doctoribus sanctis littera tacta dupliciter exponitur, ideo primum non est de necessitate integritateque fidei. Sufficit enim credere omnia esse a Deo ex tempore condita; sed an simul, an secundum temporalia intervalla, non est ad fidem necessario pertinens, prout plenius, si exigeris, dicam.
PHILOSOPHUS. — Primo ergo pro viribus tibi propono probare, quod ab æterno atque incommutabili Deo non potuit, neque decenter debuit, mundus ex temporali creari initio.
Footnotes
Chapter 39 of 187