Articulus 15
Solutio instantiarum Philosophi.
THEOLOGUS. — In memoriam reduc quæ tibi superius de primordiali hominis rerumque institutione disserui, et de originali justitia quam ante inobedientiam habuit.
PHILOSOPHUS. — Partim recordor. Quæ autem præsenti nostræ indagini prosunt, resumere tibi molestum non sit.
THEOLOGUS. — Dixi tibi, si recolis, quod ante peccatum sic institutus fuit homo, quod nulla poterat in corpore ejus esse morbi molestia, nec in sensualitate contra rationem rebellio, quamdiu anima Deo mansit subjecta. Porro, voluntate a Deo per peccatum aversa, duo consecuta sunt mala : unum in anima, scilicet originalis culpæ, seu privatio gratiæ; aliud in corpore, utpote moriendi necessitas. Horum quoque utrumque in posteros derivatur. Per Christi autem passionem ab utroque liberamur, quoniam merito passionis suæ totam naturam humanam ab originali culpa sanavit, atque eidem immortalem vitam promeruit, quæ sine corporum resuscitatione esse non valet. Ut et nobis spem resurgendi præstaret, ipse primo surrexit. Unde Apostolus : Traditus est, inquit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.1 Itaque, quum immortalitas quam homo ante peccatum divinitus habuit, eidem per Christum reparata sit, consequens est ut homo aliquando ad immortalem vitam resurgat.
PHILOSOPHUS. — Multa dicis quæ mihi obscura ignotaque sunt, videlicet de peccati originalis transfusione, et merito passionis Christi.
THEOLOGUS. — Non omnia simul tibi dicere possum; sed ea quæ modo induxi, postea plenius pandam.
PHILOSOPHUS. — Nunc igitur objectiones meas dissolve.
THEOLOGUS. — Prima tua instantia satis declarat, quod immortale corpus habere non sit naturale, sed supernaturale Dei donum : quemadmodum etiam ante peccatum, non per naturam, sed gratiam, immortalitas homini præstita fuit : non tamen talis qualis in resurrectione donabitur. Illa quippe prima immortalitas talis erat, ut per eam posset homo non mori, si scilicet non peccasset. Non autem fuerat talis, ut per eam impossibile esset hominem mori. Talis autem præstabitur in resurrectione futura : ex tunc equidem nunquam mori poterunt homines. Ea vero quæ supernaturaliter dantur, non sunt innaturalia nec contra naturam, quoniam naturæ non derogant, sed eam perficiunt.
Insuper, secunda objectio non contra fidem, sed contra Platonem procedit. Si enim poneremus animas talia corpora resumere qualia modo habent, bene argueres. Talia namque gravant ac deprimunt animam. Nos vero asserimus, corpora in futura resurrectione omnino disponenda proportionandaque esse meritis atque dispositionibus animarum. Ideoque animæ sanctæ in nullo propter corpora reassumpta in contemplatione impedientur, sed perfectius beatificabuntur, quemadmodum postmodum clarius innotescet.
Ad tertiam dico, quod resuscitatio non est motus naturalis, sed a solo Deo est efficienter. Unde resuscitatio activa non est nisi Deus resuscitans. — Et per hoc patet responsio ad id quod sciscitaris. Collectio namque cinerum seu materiarum ad compaginationem corporum, ministerio fiet angelico, non tamen in instanti, sed tempore valde brevi, virtute divini imperii, cujus imperium per sonitum tubæ intelligi potest.23
PHILOSOPHUS. — Totum quod dicis naturalem rationem excedit; sed nunc de differentia, qualitate, et ordine resurgentium adstrue.
THEOLOGUS. — Quemadmodum omnia quæ fidei sunt, supernaturalia asseris, sic ea per quæ initiata, continuata, stabilitaque est, naturalem rerum cursum excedunt. Itaque, ut in primo tibi libro ostendi, supernaturalia exstant.
PHILOSOPHUS. — Quales præmissæ, talis conclusio. Sed nunc age quod petii.
THEOLOGUS. — Quoniam resurrectio mortuorum tibi tam admiranda videtur, non prius accedam ad ea quæ postulas, nisi tibi in primis per rationes probabiles comprobem, quam rationabilis sit iste christianæ fidei de resurrectione articulus.
PHILOSOPHUS. — Has quoque libenter intenteque audiam.
Footnotes
Chapter 53 of 187