Skip to the text

Articulus 2

Probationes Philosophi, quod mundus ab æterno fuit.

PHILOSOPHUS. — Introducam in primis rationes quas multis in locis Aristoteles contra temporalem mundi productionem inseruit.

THEOLOGUS. — Audi me paululum; nec indigneris quia prævenio te. En fateor tecum, quoniam omnium princeps philosophorum Aristoteles justissime dictus est. Ne igitur tempus infructuose perdamus, adverte quod dico. Licet varias rationes ad comprobandum mundum esse æternum vir ingeniosissimus composuerit, nihilo minus, ut vir vere subtilis, optime recognovit, imo et palam id fassus est, rationes suas non esse demonstrativas, sed dumtaxat probabiles. Ait nempe in libro

Topicorum, problema de æternitate mundi esse problema neutrum, id est pro utraque parte probabile. In quo utique verbo evidenter supponit totum mundum a Deo fluxisse, et hoc quidem agnovit demonstrabile; sed an ab æterno exstiterit, an certe ex tempore cœperit, probabile æstimavit.

PHILOSOPHUS. — Licet non arbitrer ideo te ista dixisse, ut per hæc quasi industriose argumentorum meorum virtutem evadas, nihilo minus aliqua tibi ejus argumenta proponam, quatenus eis solutis conjicere queam quid ad similia dicere valeas.

THEOLOGUS. — Fortiores tam ejus quam aliorum rationes compendiose nunc profer, quatenus ad difficiliora celerius pertingamus.

PHILOSOPHUS. — En primo Cœli et mundi taliter argumentatus est Aristoteles: Quod est ingenerabile et incorruptibile, hoc est perpetuum, et econverso. Sed cœlum est tale: non enim habet contrarium. Unde nec generabile exstat. Denique primo Physicorum sic arguit: Materia prima est ingenita et incorruptibilis: non enim resolvi potest in aliud prius subjectum. Materia autem nequit esse informis. Materia ergo mundi formis suis semper informata fuit, et per consequens mundus semper fuit et erit.

THEOLOGUS. — Rationes istæ atque consimiles faciles sunt, nec intentioni fidei christianæ in aliquo contradicunt. Non enim ponimus substantiam mundi per naturalem mutationem, seu generationem aut temporalem exitum, sed simplici emanatione a Deo per creationem fluxisse. Unde cœlum non est generabile aut corruptibile generatione naturali corruptioneque physica. Materia quoque perpetua est, nec est unquam informis: propter quod per successivum naturalemque motum inchoari non potuit. Nihilo minus per creationem, quæ instantanea est, una cum forma sua incepit.

PHILOSOPHUS. — Si rationes istæ tam invalidæ sunt, cur eas Aristoteles summus adduxit ?

THEOLOGUS. — Contra positiones philosophorum qui eum præcesserunt satis efficaces exsistunt. Empedocles equidem sic posuit mundum generabilem esse et corruptibilem, sicut et cetera particularia inferiora. Porro Anaxagoras ponit res ab æterno quievisse, ac postmodum per intellectum extrahentem in speciem et ordinem esse redactas. Democritus vero ponit res ab æterno inordinato quodam motu agitari, atque post hoc casu in proprias species esse unitas. Contra positiones hujusmodi efficaciter satis Aristoteles arguit.

PHILOSOPHUS. — Avicenna sic arguit : Si Deus præcessit mundum duratione, ergo et tempore. Nam duratio quum includat prius et posterius, respectu ejus quod post eam est, temporalis erit : ergo ante mundum tempus fuisset. Averroes quoque taliter arguit : Natura non patitur vacuum esse. Si ergo mundus ab æterno non fuit, ubi nunc est mundus, ante erat vacuum : quod natura non sustinet.

THEOLOGUS. — Rationes istæ debiles valde sunt. Præcessit namque Creator omnipotens atque benedictus mundum duratione, non temporis, sed æternitatis. Ideoque ante mundum non erat prius et posterius, nisi secundum imaginationem dumtaxat : quemadmodum nos quoque fatemur Deum potuisse mundum prius fecisse quam fecit, in quantum sub æternitate infinita tempora imaginari nil prohibet : quæ si fuissent, omnibus illis æternitas adfuisset. Præterea vacuum non dicitur solum negative, sed etiam privative, ideoque dimensiones separatas requirit : quæ utique ante mundum non erant. Unde nec vacuum magis erat, ubi jam mundus est, quam nunc sit vacuum extra mundum.

PHILOSOPHUS. — Nunc igitur fortiores rationes aggrediar. (1) Unicuique equidem enti competit agere secundum modum proprii esse atque naturæ : nam et modus agendi parificatur modo essendi. Quum ergo divinum esse sit prorsus uniformiter æternaliterque eodem modo se habens, imo et divina natura sit quædam supersimplicissima unitas nullam alteritatem suscipiens, videtur quod operatio quoque Dei uniformis æternaque erit. Idem namque, in quantum idem, facit idem. Creatio igitur universi sine temporali initio exstitit. Præterea intelligere nemo valet, quod is qui nunc aliquid efficit quod ante non fecit, sit penitus eodem modo se habens. Nam qui actualiter aliquid facit, est velut in actu ; qui autem acturus est quidpiam, et nondum id facit, est in potentia. Deus autem semper eodem modo se habet ; non ergo aliquando mundum produxit, et non ante.

(2) Insuper, sapiens actor sine legitima causa opus suum non differt : imo nec bene ordinata voluntas effectum suum sine ratione retardat. Deus autem sapientissimus utique est, ejusque demum voluntas semper rectissima exstat. Si igitur universum ab æterno non condidit, propter causam aliquam distulit, voluntasque ejus aliquid exspectavit, ob cujus absentiam opus retardavit. Hujus autem dilationis causam aperies, et cur divina voluntas per innumerabilia sæcula mundum creare tardavit, te assignare nunc restat.

(3) At vero, cui semper est agendi una comparque ratio, hoc non magis producit effectum nunc quam tunc. Deus autem est agens per essentiam, imo per esse suum, quippe quum sit simplicissimum primumque agens. Deo igitur non est alia ratio operandi, quam propriæ bonitatis essentia. Hæc autem semper una est, et æqualiter invariabiliterque se habens. Deus ergo per eam invariabiliter agit ; nec est ratio cur agat modo et non ante, nisi forte ex parte recipientis indispositi : quod ante mundi molitionem non erat.

(4) Amplius, quod melius est, itemque decentius, id Deo adscribere par est. Sed dignius est esse causam in actu quam in potentia tantum. Melius quoque videtur mundum esse quam non esse. Deus ergo quum sit præstantissimus actor, ac cuncta decentissime faciens, æternaliter in actu causa mundi exstitit.

Sunt denique alia multa similia. Sed quoniam multa difficiliora restare nobis affirmas, ideo his solutis quiescam.

THEOLOGUS. — Omnium rationum tuarum solutio ex uno fundamento procedit. Ad primam ergo respondeo, quod licet modus agendi sequatur modum essendi, non tamen omne agens naturaliter agit : quædam enim intellectualiter et libere operantur. Hoc autem verum est, quod omne agens agit secundum quod est in actu et secundum proprietatem suæ naturæ. Ideoque quum divina natura sit non solum natura, sed intellectualis quoque atque liberrima; ideo omnia quæ facit ad extra, liberrime ac sapientialiter facit. Unde non est Deus mundi productor de necessitate naturæ, quemadmodum splendor fluit a luce; sed provida voluntate, uti et dona procedunt a dante, artificiata quoque ab artifice. Et ob id non oportet ut mundus Deo coæternus exsistat, sed tunc esse inceperit, quum voluntati divinæ complacuit.

Quum vero adjungis quod idem, in quantum idem, facit idem, et ob id Deus, qui semper se uniformiter habet, invariabiliter mundum creavit, sic quod non potius nunc quam tunc : respondeo, quod ipsa quoque divina voluntas atque scientia, penitus incommutabilis est, et uniformi modo se habet. Ideoque ex parte divinæ voluntatis creantis ac divinæ scientiæ disponentis, invariabiliter instituta et exsecuta est mundi molitio. In eo nempe instanti quo conditus est, eumdem producere Creator in sua sapientia ab æterno decrevit et voluit. Agens namque per voluntatem non agit secundum esse suum dumtaxat, sed secundum libertatis suæ propositum. Deus autem sanctus et adorandus cuncta et singula quæ per temporales vitæ hujus decursus producit, in ipso æternitatis suæ momento ab æterno prævidit atque disposuit, et quum primum fecit, ultimum vidit : quoniam, secundum præinducta, universa quæ sunt aut exsistere possunt, in divinæ sapientiæ lucidissimo fonte plenissime et quomodolibet splendent ac patent.

Per hoc autem secunda objectio solvitur. Non enim sine causa Deus mundum condere distulit. Sed quis cognovit sensum Domini?1 aut quis consilio ejus interfuit?2 Verumtamen dicere possum, quod ideo Deus mundum ab æterno non fecit, quatenus ex temporali mundi exordio evidentissime agnosceremus, quam liberrime, et nequaquam de necessitate, mundum creavit. Nec est sapientis viri sciscitari, cur ergo non ante eum instituit. Quum enim Deus sit causa totius mundi et temporis, non est potius inquirendum, cur non condidit mundum ante seu prius, quam cur non locavit seu posuit eum alibi, utpote altius aut certe inferius. Quemadmodum namque ante mundum non erat locus, ita nec tempus. Et propterea, sicut stulta esset hæc quæstio, cur Deus non posuit mundum in alio loco quam isto in quo positus creatusque est; sic fatuum est quærere, quare non fecit mundum antequam factus est. Etenim, sicut ante mundi exordium imaginari possunt multa tempora immensaque sæcula, sic etiam imaginari nil prohibet supra et infra mundum innumerabilium milliarium spatia. Verumtamen, secundum rei veritatem, et ut Aristoteles in libro de Cœlo et mundo testatus est, extra mundum non est aliquid [corporeum], nec locus, nec tempus, nec vacuum; sed sunt ibi entia quædam simplicia inalterabilia, vitam optimam semper ducentia, et de suis sufficientia.

Denique nequaquam utique opinandum est, ideo Deum universum potius in eo in quo subsistit loco creasse, quasi ipse Deus fortis et vivens magis exstiterit ante mundum et ab æterno in loco isto in quo mundum hunc posuit, quam extra mundum et alibi. Ipse namque Deus prorsus intemporalis et illocalis atque immensus est, nullamque, quantum in se est, habitudinem habet ad locum; nec potius in isto mundo est quam extra eum, tam supra quam infra, nisi in quantum magis hic se diffundit et agit quam extra. Absit equidem, ut id quod scriptum est, Cœlum et terram ego impleo, sic de Deo dictum arbitremur, quasi mundi hujus limitibus terminetur aut circumscribatur esse divinum. Ipsa namque superessentialis et omnino ignota incomprehensibilisque Divinitas, non nisi in se ipsa verissime est : a cujus imitatione quum ipsa quoque immaterialia in infinitum deficiant, quanto magis sensibilia atque corporea penitus incomparabiliter distant?

Ex his, ni fallor, nunc patet tertiæ objectionis solutio. Licet enim divinæ naturæ esse et bonitas sit Deo principium ratioque agendi; non tamen simpliciter, sed in quantum divinus intellectus vult propriæ bonitatis perfectiones in rebus creatis varie relucere. Unde et mundum ex tempore fecit, ut divinæ bonitatis libertas per hoc splenderet in rebus.

Ad ultimam autem instantiam dico, quod causa cujus perfectio ex proprio effectu dependet, perfectiori modo se habet dum in actu est, quam ante. Deus autem sic mundi causa non est, quippe qui bonorum nostrorum non eget : quoniam ipse in se ipso infinitis divitiis plenus est, in omni pulchritudine atque dulcedine, in omni sapientia et virtute, in omni claritate et libertate, in omni felicitate et gloria.

PHILOSOPHUS. — Studiose et sufficienter omnino respondisti, Theologe; et ut cerno, bene dixit Aristoteles, quod quæstio de æternitate mundi sit pro utraque parte probabilis. Nunc ergo aggrediamur quæ restant. — Porro, quemadmodum paulo ante prætactum est, secundum sex intervalla dierum consummata est mundi creatio. Attamen quoniam dixisti quod a magistris catholicis ordo sive successus ille dierum diversimode quidem exponitur ; ideo antequam de hac quæstione exordiar, primum desidero expositiones orthodoxorum de proposita littera Geneseos audire doctorum.

THEOLOGUS. — Agam, et non sine labore, quod optas.

Footnotes

  1. Rom. xi, 34; ↩

  2. Jer. xxiii, 18. ↩

Chapter 40 of 187