Skip to the text

Articulus 4

Dubitationes et objectiones Philosophi contra litteram Geneseos.

PHILOSOPHUS. — (1) Quum sapientis opificis sit ordinatum opus producere, nequaquam dici posse videtur, in principio res in quodam esse confuso et inordinato factas fuisse. Non enim decuit sapientissimum Deum, tam indispositum, tenebrosum atque informe opus originaliter facere.

(2) Præterea, asseruisti paulo ante, non esse erroneum, neque a textu alienum, arbitrari res primo fuisse confusas, demumque per diurnas vicissitudines in speciem ordinemque redactas. Sed hoc impossibile est. Materia namque esse non potest informis, quum sit pura potentia. Ab initio ergo formata fuit atque certis formis distincta.

(3) Denique, quod enti naturale est, hoc semper convenit ei. Sed locus quem aquæ abyssi nunc habent, naturalis est eis: ergo ab exordio in eo fuerunt. Et si extra eum fuissent, hoc eis violentum fuisset. Non ergo die tertio in unum sunt locum unitæ.

(4) Sed neque in unum locum congregari poterant, sed omnem terram occupabant: nisi quædam, quæ scilicet in vallibus erant, contra montana ascendissent: quod naturaliter fieri non valebat. Ergo miraculose hoc contigit. Hoc autem dici non potest, secundum Augustinum: In primæva (inquit) rerum institutione non quæritur quid Deus potuit, sed quid rerum naturis convenit.

(5) Insuper, secundum Platonem, quum opifex mundi speciosissimus sit, et infinita claritate resplendens, pulcherrimum itemque prælucidum opus ab eo fieri decuit. Non igitur recte ait Scriptura, quod terra erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi. Sic enim Deus opus suum a tenebris inchoasset: quod Deo lucis non competit.

B (6) Amplius, quid intelligis per lucem, quum scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux? Si substantiam: ergo postea inepte dicitur, Vocavit Deus lucem diem. Dies enim est accidens: ergo per lucem intelligitur accidens. Sed accidens sine subjecto esse nequit: ergo alicui substantiæ influxit illam lucem, quæ suo splendore diem causaret. Substantia vero lucida quæ diei est causa, est sol. Sed sol quarto die factus describitur; hæc autem lux, primo die. Implicat ergo ista scriptura.

C (7) At vero, si præhabitorum rite recordor, tunc firmamentum secundo die effectum est. De quo ergo cœlo ait Scriptura, In principio, id est ante omnem diem, vel saltem in primi diei initio, fecit Deus cœlum et terram? Adhuc autem, eorum est unus locus atque proprietas, quorum una est species et conformis natura. Quum ergo aqua naturaliter sub cœlo, imo sub igne et aere sit, ac terræ contigua, quomodo ait Scriptura esse aquas supra firmamentum seu cœlum? Si vero ibi sint aquæ, cur ibi sunt, et an moventur cum cœlo aut quiescunt, interrogo. Insuper, si secundo die firmamentum est factum, vel ergo est tunc omnino creatum, aut certe de præjacenti materia, utpote in principio creata, formatum. Si est tunc creatum, sequitur quod Deus non creavit omnia simul, nec materialiter, neque formaliter. Si autem est de præjacenti materia factum, vel de materia cœlesti vel elementari: non de cœlesti, quoniam materia cœlestium non est diversarum capax formarum, nec corpora cœlestia corruptibilia et generabilia sunt, ut ex uno fieri aliud queat; nec etiam de elementari: et ad hoc inducere possem omnes Aristotelis rationes, quas sparsim et maxime in libro de Cœlo et mundo induxit: quas utique tibi diligenter objiciam, si dixeris cœlum elementaris esse naturæ.

(8) Denique, omnibus his vehementius miror, quod luminaria cœli, solem, lunam et sidera quarto adstruis facta. Stellæ enim sunt densiores partes orbium propriorum. Quomodo ergo post orbes sunt conditæ? Sed et quomodo posuit eas Deus in firmamento cœli? Numquid divisit, aut foramina fecit Deus benedictus et æternus ac sanctus in cœlo, ut insereret stellas eidem? Porro, quum sol suo cursu sit causa diei noctisque, quomodo ante ejus productionem tres dies præibant?

(9) Rursus, secundum demonstrationes Peripateticorum, causæ cœlestes sunt essentialiter subordinatæ. Non ergo potest una operari, et per consequens nec esse sine altera. Nempe quum una virtus absque alia haberi non queat, eo quod virtutes concatenatæ dicantur, quomodo unum astrum vel corpus cœleste sine alio esse valebat, quorum concatenatio vel major est, aut certe non minor?

Postquam, o Theologe, ad ista responderis, introducam quæ restant.

Chapter 42 of 187