Articulus 19
Disputatio Philosophi quod Deus per essentiam ab intellectu creato videri non possit.
PHILOSOPHUS. — In libro de Causis probatur, quod causa prima est superior omni narratione, et non narratur nisi per causas secundas. Et Proclus Platonicus ostendit, quod Deus est omnino ignotus, et a nullo intellectu qui post eum est, comprehensibilis. Non ergo videri per essentiam potest.
THEOLOGUS. — Naturali virtute videri non potest in se ipso, quoniam divinus splendor in se ipso omnino immensus est, et propterea intellectus finitus aciem suam in ipsum figere naturaliter nequit. Sed supernaturaliter creatis mentibus visio ista conceditur.
PHILOSOPHUS. — Infiniti cum finito nulla est proportio: ergo nec immediata conjunctio, seu per essentiam visio. Deus autem infinitus est, omnis vero intellectus creatus finitus: quomodo ergo tam immediate convenient, quorum nulla consistit proportio?
THEOLOGUS. — Si inter Deum et creaturas nulla foret proportio, non essent creaturæ quædam factæ ad Dei imaginem, nec appareret in rebus divina perfectio per modum similitudinis atque vestigii, nec invisibilia1 Dei per visibilia agnoscerentur, nec esset demum omnis effectus quædam participata similitudo suæ causæ. Itaque inter finitum et infinitum esse potest proportio imitativa, non autem naturalis: et hoc in proposito sufficit. Nam quamvis fateor intellectum creatum divinam naturam in se ipsa videre: non tamen totaliter comprehendit eamdem, nec omnia videt in ea quæ in ea resplendent; imo in infinitum deficit ab illa comprehensione qua divinus intellectus se ipsum cognoscit.
PHILOSOPHUS. — Quum divina essentia sit unitas simplicissima, in qua nulla diversitas exsistit, quomodo in se ipsa valet videri, non tamen totaliter comprehendi?
THEOLOGUS. — Non sic assero, Deum videri non autem totaliter comprehendi, tanquam pars ejus videatur, parsque abscondatur; sed ideo quia divina essentia non videtur ab intellectu creato in tanta plenitudine sicut ex se ipsa cognoscibilis est. Quum enim unumquodque sit cognoscibile secundum quod in actu est, quo aliquid est actualius, eo est ex natura rei cognoscibilius. Unde et Aristoteles tuus, manifestissima naturæ intelligentias appellavit, eo quod propter actualitatem suam præcipuam, potissime quantum in se est, cognoscibiles sint. Deus autem supergloriosus et superbenedictus est actus purus, sic quod actualitas ejus omnium plenitudinem perfectione immensa complectitur. Ideoque infinitæ utique cognoscibilitatis est, et quia infinita in eo relucent, et quia ipsa ejus essentia est veritas incircumscripta tantæ excellentiæ, ut a nulla virtute finita videri possit tam plene, perfecte et clare, sicut visibilis est. Nec hoc mireris, quoniam eamdem veritatem naturalem unus philosophus clarius perfectiusque cognoscit quam alter, vel quia subtilioris est ingenii, vel quia plures causas agnoscit. Sic igitur divina essentia immediate ac clare videtur. A solo tamen divino intellectu perfecte comprehenditur: nam tam intellectus Dei quam essentia ejus, immensa sunt, imo potius substantialiter omnino idem exsistunt. Denique ex his elicere vales, quod non omnes Beati æque clare Deum adspiciunt; sed singuli secundum proprii intellectus dispositionem ex meritis procedentem, Deum contemplantur, et ipso fruuntur.
PHILOSOPHUS. — Intelligere nequeo nec admirari sufficio, quomodo intellectus creatus divinam possit intueri essentiam. (1) En nunquam natura inferior operationem sortitur superioris naturæ, nisi participando similitudinem ac proprietatem naturæ superioris. Non enim aqua vel ferrum calefacit, nisi proprietatem ignis, videlicet caliditatem, participet. Quum ergo divinam essentiam speculari sit propria actio intellectus divini, non potest intellectus creatus huic actioni conformari, nisi divinæ naturæ proprietatem participet. Hoc autem effici nequit: quoniam nulla entitas convenit univoce creaturis et Deo; imo quod creatum est, nec genere nec specie cum divina natura communicat. Qualiscumque ergo participatio intellectibus creatis adscribatur, tanta esse non valet ut per eam ad divinæ essentiæ visionem idonei fiant.
(2) Præterea, omnis dispositio quæ creatis mentibus inest, finita est. Receptum enim, ut nosti, est in recipiente secundum recipientis maneriem. Dispositio autem finita non est infinitæ efficaciæ, sed finitæ: non ergo levare potest intellectum ad perfecte videndum infinitum visibile, quod videri non potest nisi per efficaciam infinitam.
(3) Adhuc autem, supernaturalia dona in infinitum non possunt excedere dona naturæ. Sed Deum per essentiam contemplari, omnem creati intellectus capacitatem in infinitum excedit. Cujus signum est, quod creari non posset intellectus tam excellens et altus, qui ex puris naturalibus ad divinæ visionem essentiæ pertingere valeat. Non ergo intellectus creatus per supernaturale donum hanc Divinitatis visionem consequi potest.
Footnotes
-
Rom. i, 20. ↩
Chapter 56 of 187