Skip to the text

Articulus 25

Responsio Theologi de gaudiis felicitatis cœlestis.

THEOLOGUS. — Quale proinde sit gaudium Beatorum in patria, tu ipse, o Philosophe, per propriæ atque philosophicæ subtilitatis indaginem, utcumque elicere vales. Scis namque, Aristotele contestante, quod gaudium seu delectatio oritur ex unione potentiæ ad bonum conveniens. Est enim gaudium diffusio animi ex contuitu boni.

Denique magnitudo gaudii ex tribus causatur, videlicet ex bonitate seu convenientia objecti, ex nobilitate potentiæ, et ex modo seu medio unionis. — Quoniam ergo divina essentia, quam omnes Beati vident, qua etiam perfecte fruuntur, sit infinita bonitas, immensa dulcedo, incircumscriptibilis pulchritudo, interminabile lumen, et ut ad omne dicam, omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium intensive atque simpliciter infinita superessentialisque plenitudo : constat quod gaudium Beatorum in patria ex parte objecti, sit prorsus super omnem linguam, cogitationem ac intellectum, plenissimum, dulcissimum, purissimum, desiderabilissimum, ardentissimum, securissimum, et in omni delectationis nobilitate perfectum.

— Denique intellectus et voluntas, quibus Beati Deo uniuntur, sunt nobilissimæ potentiæ animæ, utpote inorganicæ et indestructibiles, in quibus supersanctæ Trinitatis imago relucet. Quum ergo ipsæ tam infinitæ perfectionis objecto copulentur, ideo ex parte potentiæ operantis est gaudium Beatorum dignissimum, intensissimum atque æternum. — Insuper, quum secundum præostensa, medium per quod Deus videtur, aliud non sit nisi divina essentia menti creatæ tanquam intelligibilis forma unita, dispositio quoque mentis beatæ qua ad Dei visionem disponitur, sit lumen gloriæ : elucescit quod gaudium Beatorum ex parte unionis seu medii sit omnino incomprehensibile ac vere perfectum, mentem felicem totaliter occupans, implens ac superadimplens, in Deum absorbens et inavertibiliter æternaliterque in ipso stabiliens. Quid nempe est, immenso bono, immensæ dulcedini, immensoque lumini immediate uniri, Deo in se ipso frui, atque eo sicuti est totaliter affici ?

PHILOSOPHUS. — Magna sunt gaudia hæc, et revera ineffabilia valde, ac desiderabilia nimis. Quum ergo omnia ista ita se habeant, confiteor plane, quoniam nihil est Christiano felicius, quippe cui tanta bona reposita sunt.

THEOLOGUS. — Ea quæ dixi, ad essentiale præmium pertinent. Est autem et aliud præmium, quod accidentale vocatur.

PHILOSOPHUS. — Quæ est horum distinctio præmiorum ?

THEOLOGUS. — Essentiale præmium est ipsa essentia beatitudinis, in solius veræ Deitatis visione seu fruitione consistens; et correspondet caritati : actui enim seu fervori caritatis, præmium essentiale debetur. Porro præmium accidentale in bonis creatis situm est, in agnitione scilicet ac delectatione eorum; correspondetque atque debetur bonæ operationi ceterarum virtutum : cui tamen etiam essentiale præmium redditur, in quantum a caritate imperatur. Præterea virginitati, martyrio, ac doctoratui, propter specialem præcipuamque difficultatem, debetur aureola, quod est speciale quoddam gaudium mentis de opere præcellenti ac privilegiato proveniens. Hoc demum agnosce, quia tot sunt æternæ beatitudinis gaudia, ut nemo ea scire effarique valeat, nisi is cujus sapientiæ non est numerus, et cui ipse dignatur hoc pandere.1 Nempe gaudebunt Beati super se de Dei visione; infra se, de cœlestium orbium elementorumque inæstimabili pulchritudine; intra se, de corporis et animæ glorificatione; extra se, de angelorum et hominum lætabunda societate. Nihil quod optent, potest deesse; nihil adesse, quod horreant. Illic summa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, jucunda felicitas, felix æternitas, æterna felicitas.

Ecce hæc ex parte dicta sunt;2 et quum vix parvam stillam de eis audierimus, quis poterit tonitruum sermonum de eis audire? Omnino Deus piissimus, Deus fidelis et naturaliter bonus, atque largissimus fidelibus servis suis, copiosissimam mercedem rependit amatoribus suis: nihil aliud quam se ipsum retribuit. Et quo nunc quis pro ejus amore se plenius abnegat, eo in patria Deus eidem se ipsum integrius atque totalius reddit atque communicat.

PHILOSOPHUS. — Beati qui ad beatitudinem tantam electi sunt.

THEOLOGUS. — Quemadmodum, te teste, nihil Christiano felicius, sic nihil periculosius neque damnosius quam christianam fidem habere, et vitam renuere. Omnium hominum miserrimus est malus Christianus.

PHILOSOPHUS. — Nunc de malorum tormentis perfectius eloquamur.

Footnotes

  1. Ps.CXLVI, 5. ↩

  2. Job xxvi, 14. ↩

Chapter 62 of 187