Articulus 26
De impiorum tormentis.
PHILOSOPHUS. — Quum pœna sit merces peccati, ac per hoc inter pœnam culpamque proportio esse debeat, non video quomodo pro temporali peccato infligatur pœna æterna. Æternitas namque et tempus in infinitum distant, proportioneque carent. Denique amaritudo pœnæ, delectationi correspondet peccati: quomodo ergo pro momentaneo quod delectat, rependitur æternum quod cruciat? Præterea violentum non potest esse perpetuum. Rursus, corpus mixtum in tot tormentis incorruptum subsistere, et præsertim in igne, impossibile prorsus videtur.
THEOLOGUS. — Omnia facta sunt quatenus in cunctis et singulis divina reluceret perfectio. Congruit enim, in effectibus naturam perfectionemque resplendere causarum. Itaque, sicut in creatione apparet divina potentia, in gubernatione sapientia, in reparatione clementia; sic in remuneratione manifestatur divina justitia. Ideoque, sicut in electis divina benignitas in æternum patebit, sic in reproborum damnatione Dei æquitas sine fine clarebit.
Nec obest quod objicis. Licet enim peccatum sit temporale quoad efficientiam, est tamen infinitum quoad enormitatis excessum, eo quod committatur contra majestatem, sanctitatem ac æquitatem immensam. Et quoniam creatura capax non est pœnæ infinitæ intensive, ideo torquetur pœna secundum durationem seu extensive infinita. Et hujus quidem multa patent exempla in jure humano. Nam crimen læsæ majestatis temporale exsistit, servitus autem perpetua; rursus, pro temporali peccato transmittitur quispiam in æternum exsilium. Licet autem pœnæ hæ finem sortiantur, hoc per accidens esse videtur: nam si vita semper duraret, pœna quoque maneret. Denique pro homicidio cito peracto, vita irrecuperabiliter tollitur. Nec oportet ut sit eadem intensio in amaritudine pœnæ et delectatione peccati, sicut prædicta exempla insinuant; sed servatur illic proportionalitas aliqua, quoniam pro majori delectatione inordinata, amplior redditur pœna. Per se autem quantitas pœnæ respondet, non delectationi, sed enormitati peccati: quæ utique ex multis circumstantiis prodit.
Rationes proinde variæ sunt, cur pro temporali peccato pœna impertitur perpetua. Primo, quoniam hæc vita est via ad aliam vitam. Nam ad hoc unitur corpori anima, ut sancte et juste vivendo ad veram beatitudinem transeat; quod philosophi quoque concesserunt. Mors autem est terminus viæ. Post terminum vero non contingit mutari, sed est quies a motu. Itaque post mortem finitur via pervenendi ad ultimum finem. Ideo anima quæ ante mortem beatitudinem non meretur, postmodum eam nequit sortiri : unde in æterna miseria permanet. Secundo, quoniam homo in suo æterno peccat : ideo in Dei æterno torquetur. Tertio, quia peccatum ex eo quod contra immensum Deum committitur, interminabiliter vindicatur. Quarto, quia macula culpæ quæ est causa pœnæ, indelebiliter perseverat. Non enim sine pœnitentia et gratia potest deleri. Post mortem autem impii nunquam vere pœnitebunt, quia in malo indurati erunt : unde nec gratiam consequi poterunt.
PHILOSOPHUS. — Quomodo non pœnitebunt de malo pro quo tanta tunc sustinent?
THEOLOGUS. — In ea dispositione atque affectu quo anima separatur a corpore, inconvertibiliter manet. In peccato autem mortali constituit sibi homo finem in bono caduco : ideoque in mortali peccato decedens, in talis boni affectu immutabiliter manet; et illo frui mallet quam Deo, quoniam illud majus dilexit et diligit quam Deum. Dolent igitur de peccato, non per se, utpote quia peccatum est malum, sed per accidens, scilicet in quantum est afflictivum.
PHILOSOPHUS. — Est in inferno alia pœna sensus quam ignis ?
THEOLOGUS. — Utique :1 ibunt enim de intensissimo calore ad vehementissimum frigus. Est quoque illic fletus (non tamen per lacrimarum resolutionem, sed cerebri conturbationem), et stridor dentium, maximus fœtor, horridus tenebrosusque locus, molesta societas, desperatio atque blasphemia. Singuli quippe sensus in miseriis suis affligentur tormentis. Et quoniam est illic et erit horridus adspectus : ideo est ibi modicus ac fumosus teterque splendor ignis, ad nullum solatium, sed ut se mutuo conspicere queant ad miseriæ cumulum.
PHILOSOPHUS. — Quum ignis ille corporeus sit, quomodo agit in spiritum, ut est dæmon et anima ?
THEOLOGUS. — Ut divinæ instrumentum justitiæ, non ut agens naturale.
PHILOSOPHUS. — Cessante motu cœlesti, quum sit motuum primus, nullus, ut apparet, esse poterit motus.
THEOLOGUS. — Per divinam potentiam erit motus localis in cœlis et inferis. Verumtamen generatio, itemque corruptio, prorsus cessabunt. Hoc quoque agnosce, quod qui sine mortali peccato decedunt, nec tamen in gratia fuerunt, ut sunt pueri non baptizati, pœnam sensus nunquam habebunt.
Footnotes
-
Job xxiv, 19. ↩
Chapter 63 of 187