Articulus 3
De duplici expositione principii libri Geneseos, de creatione mundi ac intervallis dierum.
THEOLOGUS. — Si præinductam libri Geneseos litteram subtiliter advertisti, nullam in eo de spiritualium creatione substantiarum apertam mentionem audisti, quia nec angelorum, nec intelligentiarum nomen vel semel expressum est.
PHILOSOPHUS. — Sic esse fateor, idque admiror : præsertim quum spirituales substantiæ sint pars mundi præstantior, et ideo, ut videtur, earum quoque creatio diligentius describenda exstiterat.
THEOLOGUS. — In primis itaque scito, quod inter Græcorum atque Latinorum doctores præcipuos hæc una dissensio est: quoniam Græcorum doctores asserunt ante mundum sensibilem spirituales naturas, videlicet angelos, esse creatas; species autem et res mundi sensibilis, sicut littera Geneseos superficialiter sonat, aiunt secundum dierum successus esse creatas. Augustinus vero utriusque tenet oppositum, adstruens omnia, tam spiritualia quam corporalia, simul tempore quoad species esse producta. Posteriores vero, ut Gregorius et Beda cum pluribus, partim Augustino, partimque Græcis consentiunt. Nempe cum Græcis in primordiali rerum productione dierum intervalla concedunt ; cum Augustino autem spiritualia una cum corporalibus asserunt facta. Verumtamen omnes isti in eo quod per se ad fidem requiritur coeunt. Hieronymus quoque atque Hilarius, inter Latinorum doctores præcipui, in hoc cum Græcis concordare videntur, quod angeli ante mundum sensibilem facti sint.
PHILOSOPHUS. — In utroque istorum Augustino omnino concordandum reor plus aliis. Nam, secundum Peripateticos, intelligentia, orbis*, tempus, et materia, sunt quatuor coæquæva : unde simul facta videntur. Nec videtur cur omnipotens itemque infinita Dei potestas per temporum intervalla mundum ediderit, quum infinitæ potentiæ sit agere in instanti : non enim agit per motum.*
THEOLOGUS. — In hoc tecum concordo, quod naturali rationi Augustinus amplius consonat. Nam et ideo positionem suam adinvenit, ut Scripturam sacram et simplicem ab infidelium irrisione defenderet. Attamen, si ei amplius cohærere præeligis, sic ei consentiendum adverte, quod partem alteram non spernas, nec reprobes, neque erroneam reputes : præsertim propter auctoritatem Gregorii Nazianzeni, cujus auditor erat Hieronymus : qui Gregorius tantæ erat auctoritatis, quod nullus ei in sacræ Scripturæ expositione obviare præsumpserit, quemadmodum nec beatissimo ac fidelissimo Athanasio.
PHILOSOPHUS. — Quid ergo simpliciter censes tenendum ?
THEOLOGUS. — Omnes nunc Latinorum doctores Augustino adhærent, in hoc quod spirituales substantiæ una cum mundo sensibili sint creatæ.
PHILOSOPHUS. — Sunt auctoritates Scripturæ authenticæ ad hoc ?
THEOLOGUS. — Ita videtur. Scriptum est enim : Prior omnium creata est sapientia. Quod de natura angelica Magister Sententiarum exponit, et secundum Thomam, de sapientia creata intelligi potest, de qua alibi legitur : Effudit illam Deus super omnia opera sua. Denuo quoque ait Scriptura : Initio tu, Domine, terram fundasti.1 Sed idem est dicere, Prior omnium, et, Initio. Ergo angelus et terra simul creata sunt.2 Et in exordio Geneseos : In principio creavit Deus cœlum et terram. Itaque cœlum, terra et angelus coæva sunt. Cœlum autem sicut non sine motu, sic nec sine tempore exstat : habemus enim quatuor coæquæva. Porro in libro Ecclesiastici scriptum est : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul.
PHILOSOPHUS. — Magis mihi placet ista Augustini positio. Sed dic, cur de creatione nobilissimarum creaturarum, utpote angelorum, conticuit Moyses ?
THEOLOGUS. — Secundum hanc quam jam præelegisti sententiam, nequaquam conticuit. Sicut enim per terram intelliguntur habitatores atque contenti in ea, sic per cœlum incolæ cœli, videlicet angeli, intelliguntur. Denique quod scriptum est, In principio creavit Deus cœlum et terram, non de hoc stellato et visibili cœlo oportet intelligi : hoc namque, secundum litteram præinductam, si recolis, secundo die factum est, quum divisit Deus aquas ab aquis, in earumdem medio firmamentum constituens, in quo stellæ leguntur positæ quarto die.
PHILOSOPHUS. — Quum dubitationum tumultus, admirationisque impetus me prorsus conturbent et occupent, precor ut sine dilatione mihi explanes litteram istam Geneseos.
THEOLOGUS. — Augustinus, doctor universorum fidelium, distinguit sex dies, secundum repræsentationem spiritualis lucis, sex rerum generibus factam. Nempe, secundum eum, sex ibi dies sunt unus dies, non motu solis causatus, sed sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur, menti angelicæ præsentatus. Sicut enim natura angelica est quoddam lumen divinum in se immateriale et purum, sic ejus illustratio dies vocatur. Creator vero omnipotens, in originali rerum molitione, omnium sensibilium cognitionem angelis præstitit. Unde cognitio angeli dies dicitur, in quantum per eam lumen intellectus angeli rebus quodammodo præsentabatur, et super eas expandebatur. Ideoque secundum diversa rerum cognitarum genera, dies isti perhibentur distincti. Quum ergo primo die legatur formata lux, per hanc lucem intelligit Augustinus naturam angelicam, quæ per conversionem sui ad Deum primo est die formata. Secundo die formatum est firmamentum, et ita deinceps. Iste autem ordo non est temporis, sed naturæ.34 Et ergo quæ naturaliter priora sunt, primo feruntur creata. Itaque secundum Augustinum, in principio simul facta atque distincta sunt angelus, cœlum et elementa, prima quoque rerum individua in his quæ ex mare feminaque gignuntur. Cetera vero quæ nunc usque fiunt, videlicet generabilia ista, secundum rationes seminales asserit facta. Quum ergo naturaliter sit terra ante animalia, et aqua ante pisces; ideo terra priusquam animalia, et aqua ante pisces, facta scribuntur.
Footnotes
Chapter 41 of 187