Articulus 18
De sexto fidei orthodoxæ articulo, scilicet de remuneratione universorum.
THEOLOGUS. — Exigit divina justitia ut recipiat unusquisque prout gessit in corpore.1
PHILOSOPHUS. — Quæ est merces bonorum, et quæ pœna malorum ?
THEOLOGUS. — Oculus non vidit, nec I Cor. II, 9. auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum.
PHILOSOPHUS. — Quæ tamen sunt hæc, prout vales, declara.
THEOLOGUS. — Deus, qui naturaliter bonus est, ac summe liberalis atque munificus, non aliud præparavit amatoribus suis nisi se ipsum.
B PHILOSOPHUS. — Per quem modum? Quomodo enim possidere potest creatura Deum immensum ?
THEOLOGUS. — Per clarissimam divinæ essentiæ visionem, atque immensæ Dei bonitatis fruitionem. Vident enim divinam essentiam in se ipsa sicuti est, et non tantum in ænigmate et prout resplendet in re creata.23 Videndo autem diligunt, diligendo fruuntur, atque æternaliter tenent possidentque dilectum.
PHILOSOPHUS. — Quid est Deo frui ?
THEOLOGUS. — Deo frui est divinæ bonitatis dulcedine beatifica affici : quod aliud prorsus non est, nisi divinæ beatitudinis participem effici, Deum in se ipso amplecti, eo repleri, omne desiderabile in ipso habere, et ei propter se pure itemque inavertibiliter inhærere. — Denique scias tres esse dotes animæ, quæ tribus theologicis virtutibus correspondent, utpote : visionem, quæ correspondet fidei ; tentionem, quæ correspondet spei ; et fruitionem, quæ succedit caritati.
PHILOSOPHUS. — Antequam de isto puncto tecum contendam, primum explana quæ sit merces impiorum.
THEOLOGUS. — Duplex eis pœna infligitur. Una damni, quæ est carentia divinæ visionis, omnisque boni : et hæc correspondet aversioni quæ in peccato consistit. Alia est pœna sensus, videlicet ignis infernalis : et hæc conversioni ad bonum caducum, quæ in peccato est, correspondet.
PHILOSOPHUS. — Finiturne pœna ista aliquando ?
THEOLOGUS. — In inferno nulla est redemptio, sed desperatio amara atque perpetua: imo, sicut S. Thomas testatur, nunquam interrumpitur, sed semper actualiter pœnalior est, quam sit pœna quam moriens sustinet in ipso separationis momento, quo præ angustia nimia separatur anima a corpore.
PHILOSOPHUS. — Magna, heu! nimis miseria; et væ illis qui ad eam perveniunt.
THEOLOGUS. — Bonum esset eis si nati non essent homines illi.4
PHILOSOPHUS. — Miror quod Deus, qui essentialiter pius, et dulcis, ac bonus est, opera manuum suarum sic æternaliter damnat et cruciat, præsertim quum peccatum temporale fuerit.
THEOLOGUS. — Vide ergo bonitatem et districtionem altissimi Dei. Horrendum est valde incidere in manus Dei viventis.56 Nec putes minorem esse Dei justitiam, quam sit misericordia ejus. Ideoque, sicut pro temporali actu meritorio æternaliter beatificat, sic pro temporali demerito sine fine condemnat. Nempe quum Deus, qui in mortali peccato contemnitur, sit majestatis immensæ, atque infinitæ sanctitatis ac bonitatis; ideo peccatum mortale infinitæ gravitatis efficitur. Nam quo is qui offenditur præstantior fuerit, eo enormior offensa censetur.
Footnotes
Chapter 55 of 187