Skip to the text

Articulus 10

De quarto fidei articulo.

THEOLOGUS. — De tribus fidei orthodoxæ articulis expediti jam sumus. Nunc itaque quartum aggredimur, qui de justificatione quæ per gratiam est, tractat.

PHILOSOPHUS. — Quid intelligis per verba hæc ?

THEOLOGUS. — Tibi crebro dixi, et nunc plenius pando, quod ad veram beatitudinem obtinendam non sufficiunt homini, imo nec angelo, naturalia sola; sed gratia quoque requiritur : et hoc credere oportet. Unde et de hoc specialis exsistit articulus fidei. Propter quod inimicus Christi et gratiæ, hæresiarcha Pelagius, in Ephesina damnatus est synodo, eo quod dixerit sine gratia posse hominem effici salvum.

PHILOSOPHUS. — Quid intelligis nomine gratiæ ?

THEOLOGUS. — Duplex est gratia, utpote gratis data, atque gratificans. Gratia autem gratis data, dici potest omne donum Dei gratis impensum : et sic dona naturæ sunt gratiæ gratis datæ. Proprie tamen dicitur gratia gratis data donum divinum, quo se præparat homo ad suscipienda gratifica dona Spiritus Sancti : et sic omne illud per quod revocatur voluntas a malo, atque ad bonum convertitur, seu ad gratiam gratificantem habilitatur, gratia gratis data vocatur. Quumque homo hujus gratiæ admonitioni acquieverit, tunc facere dicitur quod in se est, semperque gratum facientem gratiam suscipit. Est autem gratia gratificans seu gratum faciens, supernaturale donum, divinitus præstitum, quo anima in esse spirituali atque ad promerendum idoneo collocatur.

PHILOSOPHUS. — Cur necessaria est homini gratia ultra dona naturæ ?

THEOLOGUS. — Sicut ultimus finis ac vera felicitas hominis omnem naturalem facultatem excedit et supernaturalis exsistit, sic ad eam adipiscendam necessaria sunt homini supernaturalia media, utpote gratia, itemque virtutes gratuitæ.

PHILOSOPHUS. — Quomodo per gratiam ponitur homo in esse spirituali et ad promerendum idoneo ?

THEOLOGUS. — Actus secundus præsupponit actum primum : agere quippe præexigit esse. Antequam ergo homo queat spiritualiter ac meritorie operari et vivere, oportet eum quoddam esse spirituale atque divinum sortiri: et hoc esse gratia præstat formaliter. Deus autem solus gratiam creat et influit efficienter. Unde non immerito dicitur gratia vita animæ, quemadmodum anima vita est corporis; sed anima influit corpori vitam naturalem, gratia autem dat animæ vitam supernaturalem.

Chapter 48 of 187