Skip to the text

Articulus 23

Quæ videntur in divina essentia et quæ non.

PHILOSOPHUS. — Ad quæstionem propositam efficaciter respondisti, Theologe. Sed quoniam, juxta præostensa, intellectus creati non omnia in divina natura cognoscunt quæ in ea resplendent, quum infinita in ea reluceant, jam precor, edissere quænam in ea videntur a Beatis, et quæ non.

THEOLOGUS. — Quidquid ad veram beatitudinem spectat cognoscere, hoc omnes ac singuli in divina adspiciunt luce. Supernaturalis demum felicitas de qua nunc profamur, naturalem beatitudinem præsupponit : non enim esse potest quid simpliciter supernaturaliterque beatum sine perfectione naturæ. Ad naturalem autem beatitudinem exigitur totius universi naturas ordinemque cognoscere : talem namque beatitudinem substantiis separatis adscripserunt philosophi. Ideo omnes Beati in patria, totius mundi, utpote omnium visibilium ac invisibilium, species et genera, naturas ac ordinem in divina essentia perfectissime intuentur. Non autem requiritur ut cuncta in particulari agnoscant. Denique naturalis capacitas in Beatis perfecte impletur. Sed intellectus est quodammodo omnia, secundum Aristotelem, eo quod omnium capax sit per cognitionem in specie, non in singulari : singularia enim propter indeterminationem suam relinquuntur ab arte. Omnia itaque secundum speciem sciunt.

Præterea, ea quoque in particulari atque distinctissime in Verbo conspiciunt, quæ ad plenam beatitudinem singulariter pertinent. Unde singuli Beatorum singulos distincte cognoscunt, et ardentissime diligunt: hoc equidem ad perfectam societatem accidentaleque præmium confert et proficit. Rursus, quæ specialem ad quempiam Beatorum habitudinem habent, ea singuli distincte in Verbo cernunt. Ideoque Sancti eos optime noscunt qui eos colunt, amant et invocant, precesque eorum intelligunt. Sed et martyres sancti eos specialiter modo cognoscunt, quos in præsenti persecutores habebant, quatenus per hoc amplius gaudeant. Porro, non omnes Sancti æque multa nec æque clare in Deo cognoscunt, neque rationes divinorum effectuum æque perfecte inspiciunt.

PHILOSOPHUS. — Quum divinam essentiam intueri incomparabiliter majus sit quam quoscumque effectus, quantaslibet creaturas cognoscere, videtur quod nullus effectus creaturaque nulla eos queat latere, quibus impertitum est essentiam divinitatis prospicere.

THEOLOGUS. — Quamvis majus sit Deum videre quam quoscumque effectus, nihilo minus majus est in divina essentia plura videre, quam eam videndo pauciora in ea cognoscere. Ideoque non sequitur, quod Deum videntes, universa creata in particulari cognoscant.

Chapter 60 of 187