Articulus 7
De formatione hominis.
PHILOSOPHUS. — Quum secundum prætacta, o Theologe, tota fides christiana, de cujus articulis disputationem istam sumpsimus, ad hominis ordinetur salutem, precor te ut de hominis institutione plenius mihi edisseras.
THEOLOGUS. — Hoc prompte agam, quoniam id tibi summe necessarium est. Ait enim Scriptura veritatis:1 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. Agnosce ergo quia protoplastum virum Adam fecit extra paradisum, et transtulit eum in paradisum. Est autem paradisus locus omni amœnitate repletus, semper temperatissimus, universis arboribus, floribus, fructibus, fontibus, atque deliciis adornatus. In hoc loco posuit Deus hominem primum, quatenus locus corresponderet locato. Fecit namque Deus hominem ab initio rectum, originalem ei concreando justitiam, per quam totus homo in se ipso ordinatus fuerat, obediente per omnia absque rebellione carne spiritui, sensu rationi, rationeque Deo. Unde et locus temperatus atque tranquillus homini taliter instituto convenit.2 Hæc vero concreata justitia supernaturale fuit donum, et ideo homo in gratia erat creatus. Porro in paradiso fecit Deus homini viro adjutorium generandi, videlicet feminam, quæ et ipsa in originali justitia facta est.3 Deditque Deus eis præceptum, quatenus promerendi occasionem ipsis impenderet, jubens ne de fructu ligni scientiæ boni et mali vescerentur, sed de ceteris omnibus.4
Videns itaque dæmon hominem taliter sublimatum, itemque ad gloriam de qua ipse ejectus est, transferendum, summo rancore transfixus est.5 Intendensque quemadmodum hominem a divino mandato deflecteret, primum mulierem, per serpentem loquens, aggressus affatusque est. Quam quum decepisset et ad gustum vetiti pomi inclinasset, instigavit eamdem ut virum quoque suum ad idem induceret, qui et ipse mulieri consensit. Sicque prævaricati sunt ambo, et gratiam ac originalem justitiam perdiderunt, et per consequens locum tranquillum amittentes, in vallem miseriæ, laboris atque doloris projecti sunt.
Præterea, quum gratiam primam nullus de condigno possit mereri, gratiam quam etiam posteris perdiderunt, nec sibi nec posteris recuperare valebant sine miseratione divina; amissam quoque justitiam et gratiam posteri nequaquam reparare poterant. Ideoque omnis proles eorum, quæ concepto semine nascitur, originali culpa inficitur (tamen de Virgine gloriosa nihil determino, propter causas idoneas); et nisi per mediatorem Dei et hominum redimeretur, æterna beatitudine juste destitueretur: tum quia ex puris naturalibus gratiam adipisci nequivit; tum quia pro peccato satisfacere non valuit, nisi per virtutem fidei, qua Christo conjungitur. Semper namque ad salutem a principio mundi necessaria erat adultis aliquo modo fides futuri Salvatoris, quia aliter ei connecti ejusque effici membra non poterant.
Quoniam quidem ergo homo fraudulenter erat seductus, atque aliena dejectus nequitia, misertus est ejus omnisque suæ posteritatis Deus piissimus. Unde et primis parentibus locum pœnitentiæ contulit, atque futurum esse mundi Salvatorem insinuavit. Ejecti ergo protoplasti, pœnitentiæ se dederunt; genueruntque filios et filias. Quorum aliqui boni manserunt: et hi dicuntur in Genesi filii Dei, utpote nati stirpe Seth. Ipsi namque juste viventes, in fide et spe venturi Messiæ defuncti sunt.6 Nati vero de Cain malitiose vixerunt, et filii hominum dicti sunt. Hic autem rex Messias, Salvator mundi, Unigenitus Dei, homo verus, Deus incarnatus, novissime diebus ultimæ ætatis, visitavit et fecit redemptionem humanam, quemadmodum pollicitus erat per os sanctorum qui a sæculo sunt Prophetarum ejus.7
PHILOSOPHUS. — Multa mihi dixisti quæ intellectum meum obtundunt atque reverberant.
THEOLOGUS. — Nunc hactenus sic tacta sunt. In his autem quæ restant explananda exsistunt.
Footnotes
Chapter 45 of 187