Skip to the text

Articulus 21

De forma intelligibili per quam videtur divina essentia.

PHILOSOPHUS. — Adhuc una, itemque præcipua, difficultas mihi exoritur. Omnis nempe cognitio per similitudinem quamdam efficitur. Quo majus oportet speciem cogniti inesse cognoscenti. Nam et divinus intellectus, secundum præhabita, omnia certis propriisque rationibus atque ideis cognoscit. Per quod ars rationibus plena perhibetur. Si ergo intellectus creatus videre potest divinam essentiam, hoc est per aliquam formam intelligibilem sibi unitam: aut igitur per formam creatam, aut increatam. Non per formam creatam, quoniam omnis forma creata finita est, a divina essentia infinite deficiens: unde nec divinam perfectionem perfecte repræsentare valet, nec per eam cognoscitur Deus nisi tanquam per effectum, et prout in tali forma bonitas sua relucet. Nec per increatam formam visio ista potest haberi. Increata namque forma esse non potest nisi divina essentia, quæ esse non potest alicujus creati intellectus intelligibilis forma.

THEOLOGUS. — Sufficienter, ni fallor, probasti non posse videri Deum sicuti est per speciem seu per formam intelligibilem creatam. Ideo fateor ipsam divinam essentiam intellectui creato uniri, tanquam intelligibilem formam seu speciem, ut sit ipsa et quod videtur et quo videtur.

PHILOSOPHUS. — Hoc mirabiliter sonat, nec quispiam philosophorum tale quid unquam asseruit.

THEOLOGUS. — Non bene perpendis: imo errare videris. Nonne inter Peripateticos asserentes intellectum humanum in vita præsenti intelligere posse substantias separatas, dissensio est? quibusdam, videlicet Avicenna et Algazele, dicentibus hoc fieri per intentionem intelligibilem animæ rationali ab intelligentia impressam; aliis vero, utpote Averroe et Alexandro, econtra opinantibus atque dicentibus effici hoc per unionem essentiæ substantiæ separatæ cum intellectu humano. Itaque, sicut isti de intelligentia adstruunt quod per essentiam uniatur menti humanæ, proportionabiliter ego de divina essentia sentio in beatitudinis patria.

PHILOSOPHUS. — Partim quidem convincis me inconsiderate locutum. Sed valde dissimile reor de essentia intelligentiæ et natura divina, quarum una finita, alia vero est immensa.

THEOLOGUS. — Propone tamen quod movet te.

PHILOSOPHUS. — Propinqua mihi apparet positio ista cum illis qui ponebant Deum omnium rerum esse formale. Rursus, intelligibilis forma est inhærens perfectio intellectus; ex ea quoque et intellectu fit unum, a quo immediate progreditur atque producitur operatio intellectualis. Divina vero essentia quum sit purus in se subsistens actus, hoc modo intellectui creato uniri non potest: imo hoc divinæ perfectioni plurimum derogaret.

THEOLOGUS. — Quamvis prænominati philosophi asserant unam intelligentiam cognosci ab alia per unionem essentiæ ejus cum alia, non tamen fatentur quod una sit esse formale alterius. Similiter, nec ego concedere cogor, quod Deus sit esse formale intellectus creati: non enim dat actum primum seu esse, per formalem intrinsecamque conjunctionem, sed efficienter dumtaxat. Illi autem qui opinati sunt Deum fore omnium esse formale, dixerunt Deum esse omne quod est, substantialeque esse cunctorum. Præterea, nequaquam consequitur quod divina essentia sit menti creatæ formaliter inhærens, pro eo quod ei unitur tanquam intelligibilis forma. Imo tam secundum gentiles quam christianos quosdam philosophos, inter quos sunt Albertus et Ægidius, species visibiles quæ diffunduntur ad oculum, non sunt in aere tanquam in subjecto, sed ut in differente; formæ quoque intelligibiles, secundum eosdem, non sunt in intellectu subjective, sed perfective: et hoc est propter diminutum ac debile esse talium formarum. Quanto magis divina essentia, quæ est prima veritas, perficere potest intellectum sine inhæsione accidentali atque intrinseca? — Porro unum quod ex unione intellectus cum forma intelligibili resultat, non est unum simpliciter, sed est unum tale quale ex conjunctione perfectibilis perficientisque provenit. Sic autem ex divina essentia et mente creata unum fieri nil utique prohibet. Nam et qui adhæret Deo, unus cum eo spiritus fertur. Operatio demum intellectualis quæ est mentis creatæ, divinæ essentiæ modo dicto unitæ, immediate causatur a mente creata, et subjectatur in ea.1 Divina vero essentia est causa principalis efficaciam præstans: forma quippe semper est operationis principium.

PHILOSOPHUS. — Si divina essentia est menti creatæ quod videtur seu objectum, et quo videtur, videlicet intelligibilis forma; tunc imo alia atque alia ratione unitur menti, ut objectum et ut forma. Hanc autem distinctionem libenter auderem.

THEOLOGUS. — Divina essentia in quantum intellectum creatum actuat, perficit, et velut ad se trahit atque deiformiter format, rationem accipit intelligibilis formæ: non quod ad naturam intellectus creati coarctetur aut certe trahatur, sed potius quod illum ad divinæ naturæ assimilationem trahit ac erigit. In quantum vero est terminus intellectivæ visionis, id scilicet quod videtur, objectum vocatur. Nam in Deo quoque idem prorsus censentur intelligens, intellectus, seu virtus intelligendi, intelligibilis forma, et quod videtur sive objectum. Sed ratio nostra distinctionem quamdam inducit, eo quod nequeat divinum esse secundum propriam puritatem ac simplicitatem agnoscere. In patria vero videbitur Deus sicuti est, et non ponet circa eum ratio nostra distinctiones hujusmodi; sed implebitur quod ait Propheta, In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum: quoniam per unam speciem cognoscetur, et in ea sola ipsa Divinitas perfecte videbitur: propter quod uno nomine exprimetur. Nunc autem quia per varias formas in ænigmate, id est tenebrosa imagine, a nobis contemplatur, variis quoque nominibus appellatur.

PHILOSOPHUS. — Profundissime mihi respondes. Sed quum divina essentia uniatur menti creatæ tanquam intelligibilis forma, cur aiunt Christiani omnia a Beatis in patria cognosci in Verbo, id est Filio, potius quam in divina essentia? Denique, cur magis in Verbo, quam in Patre vel23

Spiritu Sancto, quum tum Pater sit Verbi origo, et Spiritus Sanctus Spiritus veritatis dicatur ?

Footnotes

  1. 1 Cor. vi, 17. ↩

  2. Zach. XIV, 9. ↩

  3. 1 Joann. III, 2. ↩

Chapter 58 of 187