Skip to the text

Articulus 12

De unitate gratiæ et subjecto ejus.

THEOLOGUS. — Ex præinductis, ni fallor, elicere utique potuisti, quoniam sicut se habet essentia animæ ad potentias et habitus naturalesque actus, sic se habet gratia ad virtutes gratuitas et infusas, omnes quoque operationes meritorias. Est enim gratia prima vita animæ, per quam sortitur esse spirituale, quemadmodum per formam substantialem adipiscitur ipsum quo generatur esse naturale. Et sicut ab essentia animæ fluunt naturales potentiæ, quæ naturalibus atque acquisitis perficiuntur habitibus, sic a gratia tanquam a radice caritas virtutesque ceteræ, ac tota spiritualis ædificii machina, dependet et manat. Ideoque gratia gratum faciens est dumtaxat, secundum essentiam, una ac simplex, quemadmodum et essentia animæ. Et quoniam gratia immediate respicit substantiam animæ, eamque perficit, adornat atque deificat, tanquam radius lucis divinæ, ac supernaturalis divinæ similitudo naturæ; ideo subjectum gratiæ proprium aliud prorsus non est, nisi animæ rationalis seu intellectualis creaturæ essentia.

PHILOSOPHUS. — Properemus ad alia.

Chapter 50 of 187