Articulus 14
Disputatio Philosophi contra resurrectionem mortuorum.
PHILOSOPHUS. — (1) Formæ ejusdem rationis debetur corpus ejusdem naturæ ac comparis qualitatis. Dum ergo rationalis anima semper ejusdem rationis ac speciei permaneat : si corpori denuo copulatur, non debetur ei nisi corpus tale quale nunc habet, videlicet ejusdem conditionis existens. Non ergo immortali reunienda est corpori.
(2) Præterea, nobilius esse habet anima extra corpus quam in corpore, illa præsertim quæ nunc sapientiæ virtutumque intenta est studio. Separata quippe, divinæ menti et separatis substantiis est conformior, et divinæ illuminationis capacior. Non ergo naturaliter corpori reunitur: nec hoc ejus perfectio esset.
(3) Adhuc, diversi motus non terminantur ad eamdem formam. Motus enim specificatur unitatemque sortitur a termino. Sed generatio et resuscitatio sunt motus diversi. Id ergo quod gignitur, nullo modo idem numero resuscitatur.
(4) Denique de causa resurrectionis inquiro : quum corpora mortuorum nunc cibus fiant vermiculorum atque in cineres redigantur et pulveres, quomodo colligentur? — Sunt autem et alia multa quæ sciscitari nunc possem : sed hæc primitus solve, quatenus ex tua solutione occasionem suscipiam compendiosius investigandi.
Chapter 52 of 187