Skip to the text

Articulus 6

Solutio objectionum Philosophi.

THEOLOGUS. — Quicumque Christianorum infideli persuadere conatur, nisi in lege sua abundet, frustra enititur. Ego igitur, si Augustini sententiam assequi vellem, aliosque negare Catholicos, instantias tuas non indigerem dissolvere, quia nec contra expositionem militant Augustini. Sed quoniam contestatus sum alios quoque expositores sanctos esse ac omni reverentia vere dignissimos, ideo ne ipsi reprobandi appareant, præsertimque ne ipsa sacræ Scripturæ superficies, quæ dierum intervalla aperte fatetur in rerum creatione, videatur spernenda, objectiones tuas solvere habeo.

Dico ergo ad primam, quod Deus benedictus et sapiens cuncta ordinatissime producit. Res autem quæ creantur, antequam creantur, omni exsistentia carent. Quum autem in propria natura creatæ distinctæque sunt, in suo genere perfectæ exsistunt. Natura autem a distanti in distans, seu ab extremo in extremum non procedit nisi per medium, secundum Dionysium. Ideoque condecuit ut res quæ primo omni esse carebant, non immediate in suo esse completo atque perfecto constituerentur, sed primo in esse imperfecto confusoque fierent, ac postremo distinctionem itemque ornatum a Creatore susciperent: quatenus per hoc evidentissime resplenderet, quanta sit Dei creantis libertas atque potentia, rerum vero creatarum dependentia imperfectioque.

Ad secundam dico, quod materia non erat sic confusa tanquam omni forma privata, sed quia res creatæ corporeæ ultimatas suas perfectiones, videlicet locum, virtutem causalem ceterasque proprietates, nondum erant sortitæ. Quum enim dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram, nomine terræ cetera utique elementa rite sunt intelligenda. Nam de aqua protinus dicitur, Et Spiritus Domini ferebatur super aquas: quæ postea a terra divisæ et in unum collectæ scribuntur.

Ad alias duas rationes sequentes una est solutio. Aliter nempe de ipso rei initio, seu de re prout in fieri est, judicare oportet, quam de re jam instituta atque completa. Cujus aptissimum exemplum Rabbi Moyses narrat. Ait enim infantem quemdam a propria terra natalique solo in insulam quamdam translatum, in qua solitarius vivens annos discretionis adeptus est. Una ergo dierum cum quodam loquens, sciscitatus ab eo est de humanæ modo propaginis. Quumque ille ei responderet quemadmodum homo in materno alvo concipiatur, ac novem mensibus requiescat, demumque per angustam portam egrediatur, admiratus est puer et credere noluit; sed vehementer objecit, quod nec per modicum tempus homo vivere queat nisi respiret, atque similia opponebat. Sic est de te, o Philosophe, et tibi similibus, qui ex his quæ nunc in rerum natura fieri naturaliter cernitis, de ipsa primæva rerum conditione ac proprietate judicare tentatis. Ideoque tibi respondeo, quod locus quem abyssus nunc habet, ex tunc ei cœpit esse naturalis, ex quo ad eum aquæ Deo jubente collectæ sunt. Denique quod objicis, motum aquarum contra montana violentum fuisse, nihil est : quoniam secundum Peripateticos, in generatione mixtorum naturaliter ascendunt levia, utpote aer et ignis, non quidem ex virtute particularis, sed universalis naturæ. Pari modo itaque et aquæ vallium ascendere poterant.

Ad quintam respondeo, quod utique Deus pulcherrimum opus molitus est, quemadmodum Plato optime probat. Non tamen oportet quod totum rerum ornatum eisdem in principio dederit, sed ordinate et per intervalla, ut decuit; nec hoc artifici derogat. Ratio tamen procederet, si Deus opus suum reliquisset informe. Nec sequitur quod Deus opus suum a tenebris cœperit, nisi imperfectio corporalis naturæ tenebræ appellentur. Tenebræ enim nil positivum dicunt.

Ad sextam dicendum, quod salva per omnia veritate ac auctoritate sacræ Scripturæ, doctores catholici hanc litteram de formatione lucis et solis diversimode satis exponunt. Verumtamen propter compendium nunc unam viam assumo, quam tibi magis proportionatam opinor : aliis tamen positionibus nil penitus derogans. Dico ergo brevissime, quod per lucem primo die factam intelligitur substantia solis nondum perfecta in suo splendore; et quoniam perfectam claritatem quarto die sortitus est, ideo in ea conditus perhibetur. — Et per hoc ad ultimas duas instantias innotescit solutio : quoniam et stellæ quarto die factæ dicuntur, non quoad substantiam, sed quoad ornatum seu plenam perfectionem, quoniam tunc naturalis eis impressa est claritas.

Ad septimam dico pro præsenti, quod per aquas quæ super cœlos sunt, intelligenda sit nona sphæra, quæ dicitur cœlum crystallinum et aqueum, quia in diaphaneitate cum aqua magis communicat : sicut et cœlum empyreum igneum nominatur quia lucidissimum est. Cœlum vero stellatum partim quidem est lucidum, partimque diaphanicum. Hanc insuper nonam sphæram etiam astrologi ponunt. Quod autem inquiris, quum firmamentum secundo die factum dicatur, de quo cœlo dicat Scriptura, In principio creavit Deus cœlum : primo respondere possum, quod de cœlo empyreo, quod ut factum est, mox angelis est impletum. Rursus, dicere possum, sicut et de sole ac stellis disserui, quod scilicet ideo firmamentum secundo die dicitur factum, quia tunc distinctionem, id est virtutem causalem ac universalem, accepit. Quarto autem die ornatum est stellis, quoniam tunc virtutem causalem accepit ad determinatos effectus, seu particularem, quæ potissime in stellis consistit. — Porro, secundum hanc positionem, dicere non oportet quod firmamentum sit elementaris materiæ. Quod licet quis diceret, non tamen eum errare assererem, eo quod Augustinus, Ambrosius, Damascenus, atque Basilius aperte sententient cœlum et sidera esse de elementari materia, igne et aqua. Itaque, quum præsens materia quoad hanc partem opinabilis sit inter sanctos theologos, sicut inter summos philosophos, nec ad fidem directe pertineat quid horum dicatur, merito tibi, Philosophe, sufficere debent responsiones prætactæ.

PHILOSOPHUS. — Vere sic est. Sed unum me movet : nam si cœlum et sidera elementaris essent naturæ, non esset eis motus circularis naturalis, sicut nec igni et aquæ.

THEOLOGUS. — Ambrosius aperte testatur cœlum, solem et astra non sine labore moveri, et ideo secundum veritatem quandoque quiescent. Verumtamen tibi satisfaciendo respondere possem, sicut et Platonici Peripateticis responderunt, quoniam et Plato cœlum et astra elementaris esse naturæ fatetur. Aristoteles vero primus invenit hanc philosophiam, quod cœlum sit specialis naturæ, nec grave, nec leve, nec calidum, nec frigidum, nec corruptibile, nec contrarietati admixtum. Sed quoniam hæc disputatio nos a principali proposito distrahit, ideo, si placet, ad utiliora properamus.

PHILOSOPHUS. — Libenter consentio.

Chapter 44 of 187