Skip to the text

Articulus 24

Introductio rationum Theologi, quam probabile sit non posse beatificari intellectum creatum nisi in divinæ visione essentiæ.

THEOLOGUS. — Secundum excellentiores philosophos, Platonem et Proclum, Aristotelem et Alphorabium, atque eorum sequaces, omnis Dei cognitio quæ per species creatas habetur, potius est per ablationem seu abnegationem, quam per positionem. Melius enim scitur in ea quid Deus non est, quam quid est: imo quid est penitus ignoratur. Et hoc ipsum in libro de Causis asseritur. Denique magnus Dionysius in Mystica theologia, et Joannes Damascenus libro primo, idem testantur. Scire autem de aliquo quid non est, et non quid est, est potius ignorare quam scire. In tali igitur notitia non quiescit intellectus: quoniam naturaliter appetit de ignoto notitiam; et ut naturaliter certitudinem atque scientiam appetit, sic ignorantiam fugit. Non utique contentari potest, donec de Deo quid sit intelligat. Ergo in sola Dei perfecta visione, vera beatitudo consistit.

Præterea intellectus non sistit in agnitione effectus, sed causam inquirit; et nisi illam cognoscat, non contentatur neque quiescit. In nullius ergo creaturæ notitia, ultimata consistit felicitas, sed in solius primæ causæ contuitu. Vel ergo in illo qui est per effectum, vel in eo qui est per speciem increatam. Non primum, quoniam videre Deum per effectum seu creaturas est dumtaxat cognitio quia est. Scientes autem de aliquo quia est, desideramus agnoscere quid est. In tali ergo cognitione intellectus nequaquam quiescit, sed in ea qua scitur de Deo quid est: quod esse non valet nisi per speciem increatam. Denique, quum visio Dei per creata imperfecta sit, habens eam, perfici appetit.

Adhuc, ad id unumquodque convertitur a quo procedit. In illius ergo contemplatione intellectus humanus beatificatur, a quo immediate creatur. Sed a solo Deo creatur, quemadmodum ante probatum est. In solo ergo Deo felicitatur, et non in intelligentia aliqua, sicut Avicenna opinatus est.

PHILOSOPHUS. — Rationes istæ nihil demonstrant.

THEOLOGUS. — Ego interim eas tanquam probabiles introduxi. Fidem autem demonstrare non studeo; sed quod rationi non repugnet, imo quod ratio ei deserviat, quamvis ad eam pertingere nequeat, probare intendo.

PHILOSOPHUS. — Diffusius aliquid mihi de felicitate cœlesti, quam Christiani expectant, eloquere.

Chapter 61 of 187