Skip to the text

Articulus 9

Disputatio Theologi contra admirationes Philosophi.

THEOLOGUS. — In exordio hujus tertii libri quum audisses, Philosophe, quemadmodum sacra Scriptura in creatione assereret intervalla dierum, vehementer miratus es, et quasi derisisti.

PHILOSOPHUS. — Ad naturalem rationem adspexi.

THEOLOGUS. — Ostendam tibi, quod maximorum philosophorum positio sit non minus miranda, imo magis, si dicere congruit, irridenda.

PHILOSOPHUS. — Hoc, si vales, declara.

THEOLOGUS. — A Peripateticis ordiar. Avicenna et Algazel cum aliis multis, quorum omnium capitaneus in hac opinione est auctor libri de Causis, dicunt Deum immediate non nisi primam intelligentiam creasse, eo quod, secundum eos, ab uno simplici immediate non procedat nisi unum, quia idem, in quantum idem, facit idem. Ab hac autem prima intelligentia aiunt creatam intelligentiam secundam, prout intelligit se secundum id quod a Deo est; primum mobile, prout intelligit se secundum quod ex nihilo est; primam animam nobilem, quam ipsi existimant animam primi cœli volubilis. Simili modo adstruunt intelligentiam secundam inducere intelligentiam tertiam, secundum cœlum, et animam ejus. Tertiam quoque aiunt esse creatricem intelligentiæ quartæ, tertii orbis, ac animæ ejus. Sicque deinceps, usque ad ultimam sphæram cœlestem: ita quod ab intelligentia ultima procedant elementa, formæ quoque naturales, ac rationales animæ. Et nihilo minus ponunt mundum esse æternum, atque hæc omnia simul producta.

Et licet fortassis hoc aliquo modo queat salvari, quod nihilo minus omnia simul facta essent, præsertim quum adstruant creationem universi per modum naturalis emanationis consistere; tamen plura in hac positione absurda apparent ac videntur: primum, quod causis creatis virtutem creativam adscribunt; secundum, quod Deum aiunt non nisi Verbum immediate potuisse creasse; tertium, quia positio ista maximum præstat idololatriæ fomitem. Si enim non est Deus omnium intellectualium substantiarum immediata causa atque creator, non erit in eo dumtaxat constituenda felicitas omnium, neque ei soli latria exhibenda.

Denique isti philosophi quum dicant mundum æternum atque humanas animas immortales, consequenter concedunt animas rationales, nunc a corpore separatas, actu infinitas: quod Aristotelis doctrinæ non consonat, qui non admittit multitudinem actu infinitam. Et secundum hoc non fecit supersapiens Deus omnia in numero, pondere atque mensura.1 Rursus, qualiter intelligentia ultima posset animas infinitas illuminare ac beatificare? Hoc enim non nisi infinitæ potentiæ videtur posse competere. Alia quoque multa valde irrationabilia consequuntur hanc ipsam doctrinam.

PHILOSOPHUS. — Præinducta quidem de creatione mundi positio, apud Peripateticos satis utique famosa exsistit atque probabilis. Aliqui tamen, etiam magni philosophi, contradicunt eidem.

THEOLOGUS. — Nec hoc me latet. Nam commentator Averroes asserit eam debili fundamento inniti. Quum enim Deus omnipotens sit entium causa per intellectum: sicut plura simul intelligit, propter perfectionem suæ scientiæ; sic plura simul potest producere absque injuria simplicitatis divinæ. Imo quum omnia simul intelligat, omnia simul creavit, aut certe creare prævaluit.

PHILOSOPHUS. — Utraque positionum istarum satis est probabilis.

THEOLOGUS. — Quum ergo inter philosophos pene nulla de creatione rerum concordia sit, auctoritati innitamur divinæ, in qua omnes fideles conveniunt. Verumtamen quoniam de hoc plurimum mirabaris, quod sanctus Moyses res primo in quodam esse indistincto factas asseruit : en Platonem principem Stoicorum tibi objicio. Ipse equidem hoc ipsum testatur. Ait namque in Timæo : Omne visibile corporeumque motu importuno fluctuans nec unquam quiescens, ex inordinata jactatione redegit Deus in ordinem, sciens ordinatorum formam confusis inordinatisque præstare.

PHILOSOPHUS. — Hanc positionem Aristoteles reprobat.

THEOLOGUS. — Nihilo minus magni philosophi sic opinati sunt. Sed nec Aristoteles in libris qui apud nos sunt, modum creationis universi aperte determinat. Denique non tam mentem quam verba Platonis improbavit. Non enim videtur Plato hanc confusionem corporalium rerum posuisse, tempore præcessisse earumdem ordinationem, quum secundum eum, generatio atque corruptio ab æterno exstiterunt, quemadmodum Proclus, inter Platonicos summus, in Elementatione theologica manifeste testatur. Attamen Platonem exponere non mihi, sed tibi incumbit.

PHILOSOPHUS. — De creatione universi hactenus, si jubes, satis contendimus; omnibusque simul pensatis, assertiones tuæ efficaces rationabilesque mihi apparent. Ideo, si placet, aggrediamur quæ restant.

Footnotes

  1. Sap. XI, 21. ↩

Chapter 47 of 187