Articulus 8
Qualis sit emanatio rerum a principio primo.
PHILOSOPHUS. — Antequam procedamus, primum mihi edissere qualis sit emanatio rerum creatarum a Deo : an scilicet sit naturalis processio, an essentialis divinæ lucis emicatio, an formalis generatio, an libera diffusio, an artificialis et velut sapientialis effluxio.
THEOLOGUS. — Hanc dubitationem brevi ac dulci versiculo elegantissime solvit divinus David. Nempe de Deo loquens :1 Ipse (inquit) dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt. Dicere autem ad intellectum pertinet ; ad voluntatem, mandare. Deus ergo benedictus et felix, est causa mundi per intellectum et voluntatem. Et in quantum per intellectum est mundi origo, sic rerum creatio dici potest sapientialis effluxio. Scriptum est enim :
Omnia in sapientia fecisti.2 Artificialis quoque dicitur, quoniam est per modum quo procedunt artificiata ab artifice. Nam sicut artifex secundum formam quam mente concepit, effectum ad extra producit ; sic intellectus divinus secundum exemplarem rationem idealemque formam universa sapienter artificiosissimeque instituit, quippe qui omnia in numero, pondere et mensura produxit.3
PHILOSOPHUS. — Quid est hoc quod dicis, Deum omnia in numero, pondere et mensura fecisse ?
THEOLOGUS. — Hoc dupliciter potest intelligi : primo, quod unumquodque sigillatim in numero, pondere et mensura effectum est ; secundo, quod omnia simul in his tribus creata sunt. — Itaque, secundum primum sensum, omnia sigillatim in numero facta sunt, quia nulla creatura est penitus simplex, sed est in ea aliquis numerus, utpote essentialium partium, seu actus et potentiæ : quemadmodum ait Boetius, quod in omnibus citra Deum est compositio ex quod est, et quo est. Et secundum Avicennam, Thomam et Ægidium, hoc sic intelligitur, quod in omnibus creaturis est realis distinctio, esse et essentiæ. Est quoque unumquodque factum in pondere, id est in quadam naturali ad proprium ultimatumque finem inclinatione. Omnia enim ad certum finem moventur, et ad ultimum finem singula aliqualiter ordinantur. Et recte per pondus inclinatio naturalis accipitur, quoniam sicut pondus trahit ponderosum, sic naturalis appetitus seu inclinatio trahit ad debitum finem. Ideoque Augustinus testatur, quia quod in materialibus facit pondus, hoc in intellectualibus efficit amor.
Singula demum in mensura, id est in certa specie, determinato gradu, ac limitata perfectione sunt condita. Solus enim Deus est simpliciter perfectus ac illimitatus ; omnis vero creatura determinatam perfectionem sortitur, atque per hanc in specie collocatur. — Denique, juxta sensum secundum, omnia simul accepta in numero facta sunt, quoniam non est multitudo actu infinita. Sunt etiam omnia facta in pondere, id est ordine, quoniam naturæ rerum coordinatæ sunt, et ordinantur una ad aliam, omnesque simul ad increatam naturam. Sed et in mensura omnia facta sunt, quia sicut finita sunt in multitudine, sic et in magnitudine, tam in magnitudine molis, quam perfectionis. Unde quod alii dicunt omnia in modo, specie et ordine facta, ad istud redigitur.
PHILOSOPHUS. — Bene mihi hæc placent, quia et apud Peripateticos simile quoddam invenio. Avicenna siquidem ait, primam causam triplici influentia rebus influere, utpote : influentia constitutionis ad esse, quod ad numerum pertinet; illuminationis ad agere, quod ad mensuram refertur; et reductionis ad ultimum finem, quod, ni fallor, spectat ad pondus.
THEOLOGUS. — In hoc Avicenna optime dicit, quia et secundum catholicos Deus adorandus, est omnium causa in triplici genere causæ, videlicet efficientis, formalis seu exemplaris, et finalis. Et in quantum est causa efficiens, constituit et in numero ponit. In quantum vero est causa exemplaris seu formalis, non informans, sed idealiter formans, illuminat atque in mensura reponit: sic namque speciem præstat. Prout autem est causa finalis, sic reducit cuncta ad se, et pondus singulis imprimit. Unde et Aristoteles: Entia, inquit, nolunt male disponi. Ex quo mox bene concludit: Unus ergo princeps, qui est Deus supergloriosus et vivens.
PHILOSOPHUS. — Subtiliter asseris. Sed videtur emanatio rerum a Deo naturalis et essentialis, non autem artificialis dicenda. Deus enim rebus creatis essentiales suas perfectiones communicat, scilicet esse, vivere, et intelligere, sapientiam, justitiam, providentiam. Hoc autem artifex non facit. Non enim influit domifaber domui vitam vel sensum, aut aliquid ejusdem secum naturæ exsistens. Denique, quum bonum sit naturaliter sui diffusivum, videtur quod Deus qui essentialiter bonus est, naturaliter se diffundat.
THEOLOGUS. — Quidam Peripateticorum atque Platonici, mundum ponentes esse æternum, arbitrati sunt res creatas a Deo per modum naturalis emanationis effluere, non tamen pure naturaliter, sed etiam intellectualiter: quia Plato in Timæo asserit, divinam voluntatem esse mundi fontale principium. Algazel quoque Peripateticus, emanationem rerum a Deo scribitur comparasse comparatione donorum a datore: quæ utique comparatio valde conveniens est. Attamen, quoniam divinam emanationem ad intra ignorabant, eam quæ ad extra est, coæternam connaturalemque Deo opinati sunt. Hæc autem positio vera non est. Nam quum Deus sit ens sibi in se omnino sufficiens atque liberrimum, ac substantialiter sapiens, omnia quæ producit ad extra, secundum liberrimum æternæ suæ voluntatis propositum efficit, quemadmodum paulo ante lucidius declaravi.
Porro ratio quam primo inducis, nil prorsus convincit: quoniam licet perfectiones naturæque rerum sint quædam divinæ bonitatis participationes, non tamen sunt ejusdem generis, ordinis vel naturæ cum ea. Deus enim nec est in genere, neque in specie. Et secundum divinum Dionysium, omnes etiam præstantissimæ rerum perfectiones verius abnegantur de eo, quam ei conveniant. Ideoque processio mundi a Deo, non est omnino talis qualis est diffusio radii a luce, ac rivi a fonte. Quia tamen ea quæ in creaturis sunt, Deo quoque vere attribuuntur, et quædam divinæ perfectionis imagines sunt; ideo creatio rerum naturali emanationi aliqualiter conformis existit.
Insuper, secunda ratio solvitur. Nam licet sit naturaliter suæ bonitatis communicativus, id est, sua natura habeat ut se diffundere possit; non tamen se per modum naturæ, sed intellectus diffundit, eo quod natura ipsius sit utique honoratissimus intellectus, mens separata, superessentialis atque omnino infinita sapientia. Enimvero, quum secundum præhabita, sit opifex Deus prorsus immensus, quomodo posset ab eo procedere effectus finitus, determinatus, et ordinatus, nisi ipse per suam sapientiam in se ipso opus suum ordinaret atque distingueret? Aliter quippe ratio nequit præstari cur mundus nec major nec minor sit, quum infiniti ad finitum nulla sit naturalis proportio. Ex quo innotescit rudissimus eorum error, qui mundum ponebant a Deo non proprie esse creatum vel factum, sed esse velut quamdam umbram lucis divinæ, tanquam mundi productio aliud non esset nisi quædam essentialis divinæ lucis emicatio. Contra quem errorem magnus pater Ambrosius in suo Hexaemeron efficaciter aperteque disputavit. Ad cujus etiam confutationem sancti patres in Nicæno concilio, in Symbolo fidei dicere maluerunt Deum factorem cœli et terræ, quam creatorem.
Footnotes
Chapter 46 of 187