Skip to the text

Articulus 13

De quinto articulo fidei, scilicet de resurrectione mortuorum.

THEOLOGUS. — Quemadmodum quartus articulus fidei asserit spiritualem esse resurrectionem hominis, quæ impletur per gratiam (gratia namque est vita animæ, et per eam resurgit homo ab animæ morte), sic quintus fidei christianæ articulus contestatur futuram esse in fine mundi communem omnium hominum qui nondum resurrexerunt, resurrectionem.

PHILOSOPHUS. — Hoc mirabiliter sonat in auribus meis. Nempe Aristoteles meus multas induxit rationes contra Platonem, animas transcorporari atque post separationem denuo corporibus copulari asserentem.

THEOLOGUS. — Rationes ejus contra Platonem philosophice satis procedunt, et tamen quoad hoc quod probare intendit, id quod corruptum est, idem numero non posse redire, demonstrativæ non sunt. Nihilo minus sufficienter ostendunt, per naturalem motum non posse hoc fieri.

PHILOSOPHUS. — In quo a positione Platonis distat assertio fidei ?

THEOLOGUS. — In duobus præsertim : primum, quoniam Plato, ut tu quoque melius nosti, asseruit animas corporibus rursum morituris per innumerabiles vicissitudines reuniri. Quum enim posuerit generationem et corruptionem nunquam perituras, animas etiam omnes esse indestructibiles, et ab origine mundi omnes esse simul creatas, atque in comparibus stellis locatas : consequenter concessit eamdem animam infinitis vicibus corpori reuniri et ab eo sejungi. Posuit enim animas tali corpori, utpote mortali, recopulari, quale in priori separatione reliquit. Fides vero catholica rationales animas non nisi semel ait corporibus, non utique mortalibus, sed nunquam insuper morituris, reuniendas.

Denique, secundum Platonem, non unitur anima separata eidem numero corpori quod ante reliquit, sed alteri : et tamen, secundum eumdem, redit idem homo, idemque animal. Quoniam, ut ait, materia non est de essentia naturalium rerum, nec homo aliud est quam anima corpore utens; ideoque, secundum eum, non differt an eidem an alteri corpori reassocietur. Fides autem orthodoxa testatur, eamdem animam eidem numero quod primo habebat corpori reuniri, quatenus idem numero quod per mortem cecidit, et in corpore meruit, resurgat et redeat, atque in eodem corpore anima præmietur in quo nunc præmiari meretur, ipsumque corpus particeps fiat pœnæ vel gloriæ, quod nunc consors est pœnitentialis laboris vel libidinis inordinatæ.

PHILOSOPHUS. — Mirabilior itemque irrationabilior mihi videtur fides tuæ religionis quam philosophia Platonis.

THEOLOGUS. — Fateor quod mirabilior sit. Quod autem irrationabilior sit, tibi incumbit probare.

Chapter 51 of 187