Articulus 20
De lumine gloriæ, harumque objectionum solutione.
THEOLOGUS. — Vehementer miratus es, o Philosophe, incomprehensibilem hujus nostræ fidei articuli veritatem: et non immerito. Res namque hæc tanta est, ut per humanam quidem rationem credi possit, non autem intelligi, neque scrutari. Verumtamen instantiæ tuæ insolubiles non sunt.
Igitur ad primam respondeo, quod partim procedit. Nam intellectus beati in patria non tam immediate uniuntur luci divinæ, nec sine medio divinam cernunt essentiam, quin per lumen gloriæ disponantur ad visionem hanc deiformem. Est autem lumen gloriæ quædam supernaturalis bonitas, divinæ naturæ supernaturalis similitudo exsistens (cujus gratia inchoatio est), disponens atque deificans intellectum ut per speciem cernere possit Deum. Et licet lumen istud secundum essentiam finitum sit, a divina natura infinite deficiens, et nec specie nec genere cum illa communicans, efficax est tamen mentem creatam disponere ad divinæ lucis immediatum intuitum: quoniam ex hoc quod est supernaturalis divinæ naturæ similitudo, atque alterius ordinis ab omni dono naturæ, eatenus ut nulli creaturæ naturalis perfectio effici possit (uti nec gratia), habet quamdam dignitatem immensam. — Porro, per hoc quoque sequens instantia solvitur. Ad visionem namque Dei per speciem, nequaquam exigitur efficacia simpliciter infinita, quum nec visio ista infinita sit ex parte videntis; sed ratione objecti vocatur dignitatis immensæ, quoniam Deus est bonitas simpliciter infinita.
Ad tertiam dico, quod gratia lumenque gloriæ secundum substantiam finita sunt, sicut et omnis creatura. Unde consequitur ut non excedant dona naturæ simpliciter infinite, sed quodammodo infinite, id est improportionabiliter, loquendo de proportione proprie dicta, quæ scilicet est inter entia unius ejusdemque ordinis. Sicut ergo inter punctum et lineam non est proportio, quia quotiescumque puncta multiplicentur, non efficiunt lineam; sic inter lumen gloriæ et naturalia dona non est proportio proprie dicta, sed aliqua habitudo. Similiter, Deum perfecte comprehendere, omnem naturalem virtutem omnino in infinitum excedit, nec alicui creaturæ per gratiam communicari id potest. Videre vero per essentiam sicut intellectus creati conspiciunt, non simpliciter infinite excedit naturalem virtutem, sed improportionabiliter et quodammodo infinite.
Chapter 57 of 187