Articulus 22
Responsio Theologi ad quæstionem Philosophi, cur potius dicantur Beati in patria omnia videre in Verbo quam in divina essentia, vel Patre aut Spiritu Sancto.
THEOLOGUS. — Reminiscere jam eorum quæ in his quæ de superbenedicta Trinitate sunt dicta, habita sunt. Dixi quippe, si recolis, quod Verbum seu Filius procedat a Patre per intellectum, Spiritus Sanctus ab utroque per voluntatem. Ideoque quæ ad intellectum pertinent, Verbo appropriantur, ut esse sapientiam Patris, veritatem, exemplar, imaginem :1 et propterea omnia in ipso cognosci dicuntur.23 Ipse enim est expressio sapientiæ paternæ mentis, in qua quidquid in sapientia atque essentia Patris continetur, eminenter ac plene resultat et lucet. Unde Filius est Patris imago, omnium quoque quæ facta sunt aut fieri possunt, exemplar et species, idea et ratio. Non tamen sic universa in Verbo cognosci dicuntur, quasi Pater non videatur nisi per Filium : imo et Pater et Spiritus Sanctus immediate a Beatis cernuntur. Imo tota Trinitas, una existens, vera, immensa æternaque Deitas, est beatæ fruitionis primum, summum ac immediatum objectum : quoniam sicut tota Trinitas universa indivise creavit, sic omnes Beatos indivise felicitat ; et secundum fidelem Augustinum, ea sola vere finaliterque fruendum est. Enimvero, quum divina essentia absolutissime nominetur (nomen enim essentiæ summæ est absolutum, et de omnibus quæ in Deo sunt vere dicibile : Pater enim est essentia divina, similiter Filius, et item Spiritus Sanctus ; tota insuper Trinitas divina essentia verissime dicitur), propterea ad insinuandum quod Beati in patria totam Trinitatem singulasque divinas personas clare ac immediate conspiciunt, convenientissime dictum est, quod divina essentia unitur Beatis tanquam intelligibilis forma. Etenim in ea cognoscunt quidquid ad plenam beatitudinem pertinet. Nihilo minus videtur Pater in Filio, tanquam in perfecta ac naturali imagine ; Filius quoque in Patre, sicut rivus in fonte, Spiritus Sanctus in utroque, et uterque in ipso.
Footnotes
Chapter 59 of 187