Articulus 11
Cur gratia præstare dicatur animæ vitam supernaturalem.
PHILOSOPHUS. — Quum ratio virtutis ex libertate voluntatis dependeat, videtur liberum arbitrium ad bene justeque vivendum esse idoneum. Nam eo ipso quo se vertit ad bonum, quum tamen se vertere possit ad malum, laudabiliter virtuoseque agit. Nullum autem opus virtuosum esse potest immeritorium, quia nullum bonum irremuneratum. Sufficit igitur liberum arbitrium ad meritorium actum. Præterea, eadem est potentia contrariorum. Sicut ergo liberum arbitrium potest per se in malum, sic et in bonum: non ergo gratia sibi necessaria est. Amplius, quod quis non potest per se ipsum, hoc sibi imperari non debet. Si igitur non valet homo per se ipsum meritorie agere, irrationabiliter sibi præcipitur ut virtuose sancteque vivat.
THEOLOGUS. — Agnosce quod gratia hujus vitæ, est inchoatio gloriæ vitæ futuræ. Unde, sicut lumen gloriæ in patria est perfecta participatio similitudinis Dei, quoniam per ipsum elevatur intellectus creatus ad esse deiforme, ut qualis est Deus per naturam, talis sit ipse per gratiam consummatam seu gloriæ lumen, Deo fruendo, vitamque æternam in ipso possidendo (quemadmodum scriptum est: Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est); sic gratia vitæ præsentis est quædam inchoata divinæ perfectionis imago. Unde gratia et gloria omnem naturalem perfectionem transcendunt, et quamdam supernaturalem divinæ naturæ participationem animæ conferunt. Ideoque per gratiam efficitur homo idoneus ad promerendam supernaturalem beatitudinem, quæ utique est dignitatis immensæ, eo quod et gratia sit quodammodo efficaciæ infinitæ. Unde nec ex meritis datur, nec quispiam eam de condigno ex puris naturalibus promeretur.
Denique ex his objectiones tuæ cito solvuntur. Primæ enim duæ bene concluunt, quod homo per liberum arbitrium virtuose vivere valeat, loquendo de virtutibus naturalibus acquisitis, moralibus atque politicis; non tamen ostendunt quod virtutes tales supernaturalis beatitudinis meritoriæ sint. Porro, quod tertio adduxisti, sic solvitur, quoniam nullus de carentia gratiæ excusatur. Deus namque semper paratus est eam impendere, nisi homo obicem ponat. Rursusque, Deus universis et singulis sufficienter præstat et providet gratiam gratis datam, per quam se ad gratiam gratificantem valet aptare, idque quod in se est implere.
PHILOSOPHUS. — Eleganter respondes. Sed quæso ut de unitate subjectoque gratiæ parum edisseras.
Chapter 49 of 187