Skip to the text

Articulus 16

Rationes probabiles de resurrectione mortuorum.

THEOLOGUS. — In immortalitate, ut reor, rationalis animæ concordamus.

PHILOSOPHUS. — Intellectum esse inorganicum atque perpetuum ac immortalem, omnes nobiliores tam Peripatetici quam Platonici concesserunt.

THEOLOGUS. — Quum ergo intellectus sit naturalis itemque præstantior virtus animæ, sequitur essentiam animæ immortalem exsistere. Non est enim potentia dignior vel incorruptibilior essentia a qua emanat, et cui inhæret.

PHILOSOPHUS. — Hoc consequens : nisi dicere velim (Averroi dicenti consentirem) animam humanam non esse intellectualem a perfectione formali atque intrinseca, sed per illustrationem dumtaxat intelligentiæ separatæ.

THEOLOGUS. — Si hoc asseris, in promptu habeo unde te impugnem.

PHILOSOPHUS. — Veraciter positio ejus valde irrationabilis est, et omnes pene philosophi ei repugnant : ideoque immortalitatem animæ tecum concedo.

THEOLOGUS. — Concedis quoque, ut arbitror, animam essentialem esse partem hominis naturalemque formam corporis.

PHILOSOPHUS. — Licet quidam adstruant non esse materiam de essentia sensibilium rerum, negari tamen non potest quin anima sit naturalis corporis forma, ac per hoc pars essentialis totius compositi.

THEOLOGUS. — Omne quod est naturaliter pars totius, perfectius habet esse in toto quam in se ipso, et naturaliter appetit toti uniri.

PHILOSOPHUS. — Hoc Aristoteles testatur.

THEOLOGUS. — Anima igitur separata imperfectum esse habet, et in corpore sibi proportionato excellentiori modo subsisteret quam in se ipsa. Nunquam enim conjunguntur actus et potentia, seu forma et materia, nisi propter indigentiam utriusque : quod de materia atque potentia palam est, et de forma insuper patet. Nam formæ illæ quæ perfectam operationem sine materia sortiri possunt et exsequi, separatæ subsistunt, nec corpori uniuntur, ut intelligentiæ. Sequitur ergo quod anima separata, quum non habeat esse perfectum nec completum in specie, naturaliter corpori uniri desiderat. Naturale autem desiderium ab auctore naturæ procedit : unde nec frustrari potest. Frustraretur vero, si effectum nunquam acquireret. Restat ergo, ut hoc naturale desiderium animæ aliquando compleatur per actualem ejus cum corpore copulam. — Præterea, quod naturale est, hoc utique inseparabile est. Anima autem naturaliter est corporis forma. Esse ergo corporis formam vel actu vel aptitudine, inseparabile est ab ea. Non potest itaque in perpetuum a corpore separata manere, quoniam naturalis aptitudo esse non potest inanis. — Adhuc, anima rationalis veræ beatitudinis capax est. Hanc autem in præsenti vita adipisci non potest, in qua nec vera securitas, nec plena contentatio, nec invariabilis status : sine quibus beatitudo perfecta esse non potest. Sequitur ergo, ut post hanc vitam eam conquirat. Sed sine corpore eam sortiri non potest. Nihil enim vere beatum est, nisi omnes suæ potentiæ convenientem connaturalemque actum habeant, secundum quod felicitatis statui congruit. Multæ autem sunt potentiæ animæ quæ sine corpore actum non habent. Ad plenam itaque beatitudinem obtinendam, corporis est reassumptio opportuna. At vero, sicut anima per corpus demeretur atque meretur, sic in eodem præmianda est sive torquenda.

PHILOSOPHUS. — Rationes istæ satis probabiles sunt, non tamen demonstrativæ videntur.

THEOLOGUS. — Nec ego eas tanquam demonstrativas propono, quia ut in primo libro fassus sum, fides christiana demonstrationi non subjacet.

PHILOSOPHUS. — Rationes istæ magis, ni fallor, sunt pro Platone quam fide. Non enim probasti quod immortali corpori anima reassociari desideret.

THEOLOGUS. — Penultima ratio id ostendit. Rationes quoque Aristotelis contra Platonem tibi sufficere possunt. Enimvero, quum formæ sit proportionanda materia, rationabile satis apparet ut rationalis anima, quum immortalis sit, immortali corpori reassocietur. — Amplius, quum anima separata nobilius esse habeat, quam haberet in carne mortali seu vita præsenti, constat quod non appetit corpori reuniri mortali, nisi valde insipiens sit atque per errorem decepta. Quis enim de statu feliciori ad miserias venire molitur aut cupit? Talis autem deceptio et insipientia in anima separata, illa præsertim quæ lumini intelligentiarum unita est, locum non habent. Non ergo desiderat, ad corpus præsentibus substratum miseriis, ut Plato opinatur, descendere. — Rursus, reassociatio animæ cum corpore, non utique ad esse naturale, sed ad statum remunerationis ordinatur. Ideoque rationabile est ut corpus disponatur secundum exigentiam meriti atque demeriti.

PHILOSOPHUS. — Rationes hæ fidem satis adornant et roborant. Sed nunc ad ea quæ sciscitabar paulo ante, responde.

C

ARTICULUS XVII.

De differentia, qualitate, et ordine resurgentium.

THEOLOGUS. — Ex præostensis nunc lucet, quod qualitas resurgentium corporum parificanda proportionandaque erit qualitatibus animarum. Ideoque in electis et reprobis erunt qualitates omnino oppositæ.

PHILOSOPHUS. — Qualia erunt corpora electorum ?

THEOLOGUS. — Quatuor dotibus ornabuntur. Erunt nempe clarissima, impassibilia, agilia atque subtilia.

PHILOSOPHUS. — Quomodo dotibus istis parificantur corpora animabus ?

THEOLOGUS. — Ex quo animæ Beatorum erunt divinæ luci immediate unitæ, et velut in abyssum divini splendoris absorptæ : ideo per redundantiam erit in corpore quoque splendidissima claritas, tanto utique amplior quo felix anima divino lumini intimius meretur uniri. Porro ex fruitione Dei erit anima in omni suo desiderio summe contenta atque quieta, sic ut quidquid optaverit, protinus sortiatur : et ob id corpus agile erit seu celerrime mobile, quatenus illic repente esse possit quo anima velit. Rursus, quum anima Deo fruens omnis mali evaserit laqueum, ideo corpus suum impassibile erit. Quod etiam subtile erit, id est spiritui plenissime subditum; et instar cœlestium corporum, sic sua forma satiatum atque repletum, ut aliam recipere nec queat nec cupiat. Corpora vero impiorum obscurissima erunt, passibilia, ponderosa et grossa.

PHILOSOPHUS. — Si talia erunt corpora Beatorum, non erunt ejusdem naturæ cujus et modo, præsertim si erunt subtilia.

THEOLOGUS. — Dona gratiarum et accidentales dispositiones, nec speciem mutant neque naturam. Erunt igitur corpora resurgentium ejusdem naturæ, secundum speciem, cujus et modo : nec sic subtilia appellantur, quasi aeria, nec carnem habentia neque ossa ; imo visibilia et palpabilia erunt, habentia carnem et ossa, sicut et Christus ostendit se discipulis visibilem atque palpabilem.1

PHILOSOPHUS. — Ubi manebunt homines post resurrectionem ?

THEOLOGUS. — Unusquisque in suo loco resurget; et mox ad judicium Dei universale, quod in valle Josaphat fiet, angelico portabuntur ministerio, vel divino imperio.

PHILOSOPHUS. — In qua ætate et sexu resurgent ?

THEOLOGUS. — In ætate Christi, et singuli in proprio sexu. Ea enim quæ ad perfectionem speciei, veritatem quoque individui integritatemque naturæ pertinent, tunc in hominibus remanebunt. Ideoque omnium corpora integra erunt, Deo supplente quod defuit.

Footnotes

  1. Luc. xxiv, 39. ↩

Chapter 54 of 187