Skip to the text

Capitulum 2

Interrogatio præfati senis de statu cogitationum nostrarum.

HIC igitur abbas pro interna castitate cordis ac animæ obtinenda insistens infatigabiliter nocturnis diurnisque precibus, jejuniis atque vigiliis, quum vidisset se obtinuisse vota seu desideria orationum suarum, et universos ardores carnalis concupiscentiæ esse exstinctos in corde suo, accensus gustu suavissimo puritatis, zelo castitatis exarsit in majorem puritatis affectum, et cœpit ferventioribus obsecrationibus, acrioribus quoque jejuniis deprecari, ut mortificatio passionis hujus quæ interiori homini suo fuit concessa solo dono gratiæ Dei, in tantum extenderetur atque perveniret ad exterioris hominis puritatem, ut nec ulterius pulsaretur illo naturali ac simplici motu qui etiam in parvulis atque lactentibus excitatur. Ad quod petendum fuerat animatus experimento adepti muneris, utpote prædictæ castitatis interioris, quod se noverat consecutum non merito suorum laborum, sed gratia Dei: credens Deum multo facilius posse radicitus mortificare ac tollere hos stimulos carnis, quos et industria artis humanæ solet quandoque auferre poculis vel medicamentis, aut ferri incisione; quum jam Deus ei dedisset munere gratioso cordis puritatem quæ altior est, et quam impossibile est obtinere humano labore ac studio. Quumque obsecrationi huic cum lacrimis indesinenter insisteret, venit ad eum angelus Dei in visione nocturna, et quasi aperiens uterum ejus, avulsit quamdam strumam ignitam de ipsius visceribus, illamque projiciens, et omnia intestina sua propriis locis restituens, dixit: Ecce incentiva carnis tuæ abscissa sunt, et scias te hodie percepisse perpetuam corporis castitatem quam fideliter poposcisti. Hoc breviter dixisse sufficiat de gratia huic seni peculiariter data. Ceterum superfluum puto aliquid loqui de ceteris ejus virtutibus, quas communiter possidebat cum reliquis summis viris, ne specialis narratio facta de eo, aliis videatur auferre quod de eo singulariter recitaretur. Inflammati igitur summo desiderio collationis tanti abbatis, in Quadragesima eum accessimus. Qui quum interrogasset nos tranquillissima voce de statu cogitationum nostrarum et interioris hominis statu, aut quid habitatio eremi tanto tempore contulisset nobis ad puritatis profectum, respondimus ei querimoniis istis.

Chapter 131 of 499