Capitulum 12
Responsio, qualiter spiritus immundi in energumenis dominentur.
SERENUS : Id quod fit in energumenis seu obsessis non est præfatæ nostræ doctrinæ contrarium, dum tales loquuntur aut agunt quæ nesciunt, et quæ ignorant coguntur proferre. Certissimum quippe est quod obsessi non sustinent uno modo infusionem spirituum malignorum. Quidam namque sic possidentur, ut nequaquam intelligant ea quæ loquuntur aut faciunt; aliqui vero eorum hæc sciunt et postea recordantur. Quod non est putandum sic fieri per infusionem spiritus mali, quasi intret substantiam animæ, et ei unitus ac quodammodo ea indutus, proferat verba per os patientis : imo nequaquam credendum est hoc fieri posse ab eis. Manifesta quoque ratione probatur istud accidere non per animæ diminutionem, sed per corporis debilitatem : dum scilicet immundus spiritus sedens in membris aut organis in quibus vigor animæ continetur, importabile et immensum opus eis imponit, et teterrima obscuritate obruit atque intercipit intellectum viresque animæ. Quod nonnunquam videmus contingere ex immoderantia vini aut febris seu frigoris, aliisque infirmitatibus extrinsecus introductis. Quod Deus prohibuit diabolo facere sancto Job, in cujus corpus acceperat potestatem diabolus, ad quem locutus est Dominus : Ecce trado eum in manus tuas, tantum animam ejus custodi;1 id est, amentem non facias eum, nec ita corpus ejus debilites ut intellectum invadas, neque sic lædas organum rationis, per quam eum tibi oportet resistere, ut obruas mentem ac sapientiam resistentis, præfocando pondere tuo principalem partem ac vim animæ ejus.
Footnotes
-
Job II, 6. ↩
Chapter 141 of 499