Skip to the text

Capitulum 8

Responsio de adjutorio Dei, et potestate liberi arbitrii.

SERENUS: Quicumque interioris hominis pugnas experti sunt, dubitare non possunt quin invisibiles hostes nobis semper insidientur; sed ita dicimus eos nostris profectibus adversari, ut credamus eos esse suggestores malorum, non compulsores. Ceterum nullus hominum posset vitare quodcumque peccatum quod hostes illi nostris cordibus immitterent, si illis ita adesset violenta facultas ad compellendum, sicut ad suggerendum. Quamobrem, sicut in illis est copia instigationis ad mala, ita nobis collata est libertas acquiescendi ac respuendi. Verum si illorum impugnationes potentiamque veremur, protectiones atque auxilia Domini contemplemur, de quo ait Scriptura:1 Major est enim qui in vobis est, quam qui in mundo. Cujus subsidium multo potentius est ad militandum pro nobis, quam multitudo illorum adversum nos. Deus enim non tantum suggestor, sed factor et impulsor est rerum bonarum, ita ut interdum trahat nos ad salutem etiam invitos et ignorantes. Constat ergo neminem a diabolo decipi posse, nisi qui ei libere præbet voluntatis suæ assensum. Quod Ecclesiastes evidenter expressit, dicendo: Quia non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominum in ipsis ut faciant mala.2 Manifestum est ergo unumquemque idcirco delinquere, quoniam ingruentibus cogitationibus pravis, non statim abjicit eas contradicendo et dissentiendo eisdem, quum scriptum sit: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.3

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 4. ↩

  2. Eccle. VIII, 11, juxta LXX. ↩

  3. Jacob. IV, 7. ↩

Chapter 137 of 499