Capitulum 18
Interrogatio, an inter dœmones servetur ordo impugnationis, aut vicissitudinis disciplina.
GERMANUS: Ergo credendum est quod inter dæmones sit ordinata, atque ut ita dixerim, disciplinata nequitia, ut quidam vicissitudinis ordo servetur ab eis, et rationabilem ingerant impugnationem: quum constet modum et rationem non posse sibi consistere nisi inter bonos et honestos, juxta illam Scripturæ sententiam: Quæres sapientiam apud malos, et non invenies; et, Inimici nostri insensati; itemque, Non est sapientia, non est fortitudo neque consilium apud impios.
Chapter 147 of 499