Capitulum 13
Quod spiritus creatus spiritui creato penetrabilis esse non possit, sed soli incorporeo Deo.
NEC enim si spiritus malus misceatur huic crasso ac solido corpori, ut fieri facillime solet, idcirco credendus est posse uniri etiam animæ, quæ est ipsa spiritus, ut labatur in ejus essentiam : quod soli summæ Trinitati possibile est, quæ omnem intellectualem creaturam sic penetrat, ut eam non solum circumplectatur et ambiat, sed etiam ei illabatur, et tanquam incorporea infundatur ei corporeæ. Quamvis enim dicamus quasdam esse spirituales naturas, ut sunt Angeli, Archangeli, virtutesque ceteræ ac anima, aer quoque iste subtilis, incorporeæ tamen nequaquam putandæ sunt. Habent quippe secundum se corpus quo subsistunt, licet multo subtilius quam nos. Nam diversa sunt corpora, sicut ait Apostolus :1 Et corpora cœlestia et corpora terrestria ; et rursus : Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.2 Quibus ostenditur nihil esse incorporeum nisi Deum. Hinc ei dumtaxat penetrabilis est omnis substantia spiritualis et intellectualis creata, eo quod solus, et totus, et ubique, et in omnibus sit ; ita ut inspiciat ac perlustret cogitationes internosque hominum motus, et universa mentis secreta, quia de ipso solo dixit Apostolus : Vivus est enim sermo Dei et efficax, et acutior super omnem gladium ancipitem, pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus;3 omnia autem aperta sunt oculis ejus. De quo ait et David : Qui finxit sigillatim corda eorum ; et iterum :4 Ipse enim novit abscondita cordis. Salomon quoque : Qui solus nosti corda filiorum hominum.56
Footnotes
Chapter 142 of 499