Skip to the text

Capitulum 10

Responsio ad hanc quœstionem.

SERENUS : Non mirum est spiritum spiritui posse insensibiliter copulari, et occultam vim suadendi exercere ad ea quæ libent. Est enim inter eos quædam similitudo substantiæ atque cognatio, sicut et inter homines. Nam et definitio quæ de natura animæ datur, illis etiam aliqualiter coaptatur. Porro impossibile est eos ita altrinsecus inseri aut uniri, ut alter alterius valeat esse capax per essentialem illapsum : hoc namque solum Divinitati recte adscribitur, quæ sola est incorporea ac simplex natura.

Chapter 139 of 499